Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0028
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
176 DE IAC. WIMPHELINGO.
ci. De orationibus duabus hoc meum est iudicium , quod non
potuit accuratius a quoque dici. Quid sit agendum cuique epi-
scopo, quaies ei consules assumendi, qualem se gerat in fuos sa-
cerdotes, quod uniuersum ecclesiae suae statum bonum dirigat.
Quod vitia & cleri & plebis resecet: quam dictum est a dostissi-
lno Johanne de Keyfersberg. Nemo sit sacerdotum, qui non il-
lam saepe Iegat, vt sciat se ab indocbis & iliiteratis plerumque
episcoporum consulibus, scribis , satellitibus immerito vexari ,
opprimi, ssocci pendi. Principes seculares siimrao labore quae-
runt consiliarios literarum peritos, & episcopi fouent consulares
& scribas laicos , tanquam nihil ad eos attineat, si violentia, si
ignorantia, si legum & canonum moderamine respublica guber-
net. Dixit iile concionator vberrime, quod sit episcopi officium,
sed nec omisit lodocus ille Rnbiacensis, quid ad clerum quoque
pertineat. Posuit dialognm lepidissimum , quo mores & vitia cle-
ri , quo vitam ruralium atque vrbanorum sacerdotum pulcherri-
me descripsit , nihil silentio praeteriit, quod bono militi Chri-
stianae religionis necessarium else videatur. Docet & epiltola de
miseriis curatorum , quod quemadmodum Chriftus crucifixus est
a Iudaeis , ita quotidie crucifigitur & tribulatur plebanus a pa-
rochianis. Quaestiones vero duas, quas vir humanitate clemeu-
tiaque praeditus obiurgabit te impressisse. Est illic iocus, atta«
men honestus , vrbanus, iucundus, neminem carpens, non ns-
mis lasciuiens, non praebens scandala teneriori aetati. Descri-
buntur in prima quaestiuncula mores eorum , qui philosophiae
dediti sunt, quas non optet habere eximiam curam corporis sui,
non ad coaceruandas diuitias accendi, non in temporalibus ob-
lestationibus conquiescere. Describitur scholastica quaestione,
quod hi, qui inter seculares & spirituales ceteris sunt infelicio»
res damnaque rerum suarum patiuntur, & assumpti sunt ad na-
uim pereuntium potissime ex numero studentium sint profesti,
Caueant itaque scholares atque studentes, ne propter pigritiam,
indiligentiam inconstantiamque suam dum ad literas se ineptos
reddiderunt , ad alios etiam status sint ineptiores. Et ita 113

nauim
 
Annotationen