Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 177
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0029
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELIlsröO.

177

nauim illarn, vulgo Lichtfchiss appellatam cogantur ascendere.
Omnia haec mihi visa sunt, a bonis hominibus legi posse , nid
sint, qui obtorto supercilio , curuatis naribus, eleuatis labris, di-
Jatatis scapulis, suas solas res efferunt, & ceteris prorsus vili-
pensis, vix semel in anno risum admittant. Vale felix. Datae
Spirae idibus Oftobris anno Christi MCCCCLXXXIX.

Petrus Attendorn magistro Iacobo IVimpselingo praeceptorl
suo salutem & obedientiam. Tanta est vestrorum consiliorum ma-
turitas, vt ea silentio praetermittere omnino non qneam. Accura-
tius tarnen eisdem conformiter viuere neutiquam sufficio, praeser-
tim cum faciendi plures libros nullus sit finis. Quare eorundem
vestrorum consiliorum medio, visum est mihi de nouo nihil edere,
edita tarnen in vnum coaceruare, non attendendo materiarum
diuersitatem, magis in eis contentorum pretiositatem, instar na-
turae ( quam ars pro possibilitate imitatur) quae licet multos fru-
cius producat , plures tarnen cum contrariis qualitatibus gene-
rat; quis enim frustuum dulcior nuce ? Quid amarius suo cor-
tice? Sane, cum haec dentes ac os iucundat & dulcorat, ille
pro certo stridat ac amaricat. Cum haec faucium palati linguae-
que iudicium acuat actitillet, iste idem omnino destruit ac an-
nihilat. Cum haec se gutturi glutibilem reddat , ille sui ama-
ritudine molestat ac perturbat, nunquam tarnen nux sine cor-
tice , nec cortex sine nuce natura crescere reperitur. Sic reue-
ra , licet in praesenti opusculo aliqua, quae mentem aedificant ,
reliqua, quae dissoluunt ac risum prouocant, sint combinata: di-
ligenter tarnen , st fuerint inspesta, status vniuscuiusque condi-
tio , vna cum suo fine faciliter erit manifesta. Ideoque praesens
opusculum direÜorium flatuum conatus sum interpretari. Quod
si diligens leftor fuerit amplexatus, non solum quem eliget, ve-
rum etiam statum, quem refutet, plenissime considerabit. Quare
gratias vestrae ago humanitati, cuius ope , auxilio , pariterque
consilio praesens opusculum asfeftanter aggressus, feliciter consu-
maui. Valeat vestra reuerentia. Datum Argentinae VIII. Ca-
lend. Nouembr. anno salutis MCCCCLXXXIX.

M

C011-
loading ...