Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 188
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0040
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
IBS

DE IAC. WIMPHELINGO.

,, & singularem, Thonianiqne & Vdalricum Argentinenses,theo-
„ Jogos tum acutos tum profundos. Fuit etiam in Petro de-
„ cora & innocentisfima vita , nulli molesta , mitis grauitas,
„ placida constantia, blandusque vigor animi: quippe qui orn-
,, nibus prodesse conabatur, nulli vnquam obesse visus esf. Nul-
,, lum oflendit, nulli obloquebatur, neminem despexit, nemi-
„ nera iudicans, neminem damnans , nulli malum pro malo
,, reddens. In parentes pius, in domesticos humilis , in aequa-
„ les benignus , in Deum vero semper deuotissimus fuit. Non
,, illum extulit aut inssauit senatoria pätris dignitas, non ami-
„ corum splendor , neque nobilitas cognatorum. Fuit enim mi-
,, nimorum amicitiae cupitor magis,quam maximorum gloriator:
„ tranquillus, mansuetus, & sobrius, vini coenaeque temperan-
,, tidimus: solam virtutem amans , inprimis pudicitiam & ca-
}, stitatem colens , & asseruans ; laudis pröpriae pertaesus, am-
,, bidonis inimicus, cultu simplex, veste frugalis : praebendas
„ ecclesiatlicas cumulare recusans ( vnam enim sibi sufficere
„ aiebat ) consilio bene suadens: tandem edam ex zelo & Cbri-
„ stiana pietate populo praedicans , vt conscientiae reatum eui-
,, taret, ecclesiae, cuius erat canonicus , curam ad sese quoque
„ pertinere arbitratus. Quisquis omnem vitae suae tenorem
,, introspexerit , non inueniet in factis, diftis, & moribus suis
„ aliquid vidi, vel aliquam leuitatem : quamuis enim innume-
,, ra magnae dulcedinis ac elegantiae carmina persaepe cuderet,
„ semper tarnen cauebat, ne quid libidinose, ne quid esfemina-
„ te a virili grauitate alienum admisceret. In eptßolis pari stu-
„ dio, simili stilo cum Cicerone contendebat , summa- semper
s> sententiarum vsus honestate. Omnibus , qui eum quiddam
„ interrogaturi accesserant, adeo promptus , adeo bumanus, adeo
j, beneuolus erat, adeoque modeste & humiliter docuit, & eru-
,, diuit,vt cum ipsa doftrina & eruditione virtutum quoque suarum,
„ ac humanissimorum , placaiyliumque morum , aliquam partem
,, sese consecutos arbitrarentur. Equidem longa & certa expe-
}, rienda diuturnaque sua a teneris annis familiaritate dostus ,

con-
loading ...