Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 215
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0069
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGQ.

215

calamum strinxerunt Ioannes Coricius, Io. Auriga Baioarius, Pe-
trus Coquus Sulcensis , Nie. IVtjmpfelingus, *) Thom. Auch*
parius Argent. Petrus Guntherus, Bapt. Crispus, Budorinus,
Iacobus Strobacius : Thomas Wolphius iun. epistolam ad eun-
dem exaratam , vti Eucharius Gallinarius ( Henner ) aliam ad
lac. IVimphelingum subiecit. a)

Editio haec Friburgensis iatis est elegans, &, ni fallor, per
Kilianum excusa. In fronte apparet imago ligno insculpta, Mur-
ner um contra IVimphelingum disputantem, sed diseipulorum stjo-
rum choro cinftum exhibens; enius efiypon vnacum signo char-
tularii hic adiechim dabimus.

26. Declaratio iac. wympfelingi ad mitigan-
dum aduersariutn sine anno & loco in 4to. ( In Bibi,
acad. Argent.)

Scriptiuncula haec , quae vnica chartarum plagula constat,
contra Thom. Murnerum, & quidem adhuc an. 1502. vel certe
an. 1503. edita est : cuius praecipua quoque capita Wimphclingil
epit. rer. Germ, praemissa legnntur.

27. HUC etiam pertinet libellus iac. wimpheein-
Gii,cui vulgo titulum faciunt: Carolus M. Germanus;
hoc est : Germaniam a Gallia per interfluentem Rhenuni
male diuidi, declaratio: ex Bibi. Barth. Agricolae I. V.

O 4 do-

*) Ab acad. restore Henrico Kollier, decretormn dostore, &
eccl. Friburg. reftore an. 1506. Nicolaus IVimpfeling de
Schlettstat Argent. dioc. die decima Septembris in album
acad. reiatus : qui erat lac. Wimphelingi ex fratre nepos.

a) Huius litis & controuersiae etiam meminit Conr. Peutin-
gerus in serm, conuiual. ad Matth. Lang eccl. Gurc. ad-
ministrat. Argent. Praeposit. Caesar. Maiest. Consil. ( ap.
Schard. seript. rer. Germ. T. I. p. 406.) dum ait : “ Ja-
,, cobus Wympkelingus Germaniae illustrator contra quos-
„ dam patriae desertores pugnam subiit, & vna cum suis
s, peritistimis commilitonibus Thoma Wolphio iuniore &
„ aliis vielt. „
loading ...