Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 220
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0074
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
220

DE IAC. WIMPHELINGO.

t, ftos viros, amore sis prosecuturus: ita vc antiquas semitas &
„ probatislima veterum episcoporum vestigia sequi videaris, Au-
,, gustini scilicet mansuetudinem, sapientiam Ambrosii, sacra stu-
,, dia Chrysostomi, largitatem Nicolai , Martini feruorem, ma-
„ turitatem Remigii, Germani parsimoniam, constantiam Hila-
„ rii, patientiam Briccii, zelum Amandi , Arbogasti affabilita-
„ tem, contempladonem Florentii, fiduciam in Deum Conradi,
„ & Vdalrici castitatem. Nec tibi posterioris seculi episcoporum
„ exempla spernenda sunt. Poteris enim tuto sequi in Alberto
„ Ratisponensi mundi contemptum, Friderici Bambergeniis mun-
„ ditiam, solitudinem Eccardi, & frugalitatem Renati Worma-
t, tiensium , humilitatem Ioannis Bauari Magdeburgeniis, Sixti
„ Frisingensis prudentiam, Sebastiani Tridentini, Matthiae Spi-
„ rensis, & Rudolffi Herbipoleniis episcoporum in ecclesias suas,
„ non nepotes fidelitatem. Tequenon dubito inprimis ad pacem
„ pronum fore: sed & omnis inter se dissidentes ad concordiam
,, & caritatem indufturum, easque praecipue sedaturum discor-
„ dias, e quibus offensa Dei, Christianaereligionis detrimentum,
„ populi scandalum, & animarum pernicies manat: sicut dolen-
„ dum est accidere ex mutuo curatorum & fratrum mendican-
s, tium inter sese latratu, ad quem reprimendum conducere non
„ nihil visa est (quod & titulus ipse praesesert) oratiuncula ex
„ Vrbe pridem ad me missa : cuius sapientissimam tuam pater«
,, nitatem prae caeteris mox cogitaui facere participem, si in his
,, & reliquis multis episcopi ( qui non vult esse & dici negligens)
„ officiis ex longa & crebra leäione tibi plane cognitis, vigilanter
,, superintenderis Dei honorem, animarum ( & tuae inprimis )
,, salutem : familiaeque tuae Ftenheimenfis splendorem & sempi-
,, ternam gloriam non mediocriter amplificabis, haud similis
„ futurus illis Episcopis , qui viuentes arma, loricas , balistas:
3, lanceas , comatulos pueros & puellarum saltus diligunt: sa«
,, cras vero litteras, synodos, conciones, visitationem, anima«
,, rum cnras, cleri (praecipue curati) respestum, ecclesiastica
« cantica , sacrorum ordinum collationem, honestos clericos &

„ vtiles
loading ...