Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 224
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0078
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
224 DE IAC* WIMPHELINGO.

u libros e Graeca lingua Latinos reddiderunt. Vtinam tandem
„ apud Germanos ( saltem in hac vrbe nostra Argentina ) in
„ dandis primis rudimentis imitemur Italos. Vtinam sopiatur
„ stoliditas illorum, qui puerulos casualibus & temporalibus ob-
,, tundunt, qui in grammatica circa vocatiuum, verba imperso-
,, nalia, appositionem , impedimenta : in dialestica vero circa
„ vniuersale reale vsque in senium versantnr. Spero Deum no»
„ bis tandem illam daturum gratiam, vt error quorundam de»
„ lirantium sacrificulorum comprimatur , qui antiquae adhuc
„ laruae , qua ipsi corrupti sinit, inhaerent, simul etiam vt in-
„ sania compescatur cuiusdam fratricelli (Murneri) famam meam
„ vbique lacerantis, qui pro adolescentibus apud communes ec-
„ clesiarum scholas prima rudimenta iam consecutis gymnasmm
„ (quod paedagogium vocari solet) in hac vrbe institui, pericu-
,, losum fore, mentitus est. Vale. Ex heremitorio diui Guil«
,, Iiermi Kal. Martii Anno salutis nostrae. M. D. III. „

Subiecit autem idem Wimphelingus distichon aliquot, quorum
rltimum est ad omnes morituros:

Mors certa, incerta dies, & cura nepotum t
Consulcit ergo animae , qui fapit , ipfe fuae.

De hac edit. data opera egit Freytag in adparat. liter. T»

n. p. 947- feqq.

Repetita autem huius librl editio Argent. 1513. per loan«
Pruss 4to. Tubing. 1513. per Thom. Anshelmum Badensem
4to. Argent. per Renat. Beck 1517. 4to. & rel.

Cuius opera coniunfta saepius prodierunt, vti Bonon. 1502»
f. Medlol. 1506. f. Paris. 1513. T. III. f. Lugd. 1516. Ant-
ue rp. 1576- 8- T. IV. Conf. Niceron mem. T. XXVII. p. 104»
Freytag loc. cit. & T. III. pag. 18- seqq.

32. Epistola iac. wympfelingti de inepta &
superssua verborum resolutione in cancellis , & de
abusu exemptionis in fauorem omnium episcoporura
& archiepiscoporum.

Ora-
loading ...