Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 239
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0093
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELTNGO

239

in ssorentislimo Heidelberge'nsi gymnasio laxandi animi iocl-
que suscitandi causa pridem determinatae fuerunt. Prima
explanat fraudes meretriceas : altera ssagitiosissimum in cle-
ro concubinatum execratur; eas arbitror vos non insruttuose
legere posse, tum ne adolescentiam vestram venereo ( vt spe-
ro ) visco nondum captam , procacissima pelliceant scorta ,
tum vt sacris initiati a sceleratistimo impurissimoque abhorrea-
tis concubinatu. Malo enirn vos perpetuo mauere laicos,
quam sacerdotes euadere concubinarios. Nam quisquis ex
vobis concubinam est habiturus C quod absit ) is mihi videtur
simul filio Virginis & filio Veneris veile placere, is corporis
gestu Christum venerabitur , sed blandiore aspeäu meretrici
adulabitur : iisdem, quibus Christum delibabit labiis, meretri-
culae os contingere & imprimere osculum non verebitur : is
oblationes sibi nomine Christi impensas pro luxurioso petiN
lantis scorti vestitu expendere non erubescit: is corpore stabit
in ara, & mente cogitabit, ne quispiam interea focariam suani
blando foueat complexu: is confitebitur, ore le peccasse, sed
animo nollet, meretriculam suam se non deinceps visurum :
is ita in concubinatu obstinate perseuerans in mortali pecca«
to rem diuinam faciet , id est , missam celebrabit; putando
fortastis Deum irrideri posse, qui, dum hoc errore ducitur,
videbitur mihi profesto nonnihil a fide Christiana aberrare.
Ex quo necessario sequitur , vt non solum ipse caecutiens B
sed & ipsum caecutientem ducere & absoluere pertentans pa-
riter in aeternae damnationis foueam cadant. Is iniquissi-
mus erit iudex, quandoquidem nedum diei, hebdomadae,
mensisue curriculo , sed totius anni spatio noftesque diesque
cohabitans meretrici, celebrabit, sacramentumque participabit
eucharistiae: laicum autem & solutum , habentem concubinam
itidem solutam , semel in anno eucharistiae participationem
indigne petentem a communione eiusdem prohibere solet.
Qua fronte, quibusue verbis, quaeso, ille gentili obstabit poetae
Ouidio, quem me vobis nuper interpretante fastorum sexto
accepistis canere, „ Sic

/
loading ...