Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 265
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0119
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO. 265

cognoscere vellent, aut veram aeternae vitae fidem haberent)
Deo propitio essent consequuturam , quamuis non credam,
summum id pontificem veile, vt quantumcunque quispiam
ex nostratibus in vrbe seruierit, qui omnem adolescentiam
suam non in bonis litteris, sed mulorum concursu , sed stabu-
lis purgandis, sed aliis ( forsitan vilibus) officiis consumpsit,
non soliim multos canonicatus, sed etiam duas aut tres pin-
gues animarum curas absumat , qui cum prorsus indostus
sit, & ad erudiendam plebem ineptus de fide, de praeceptis,
de sacramentis, depeccatis, de virtutibus, de animaeimmor-
talitate , de vita beata , vnum verbum ex diuinis scripturis
non nouit: neque enim in tantis Iaboribus discere potuit. Et
ideo tota vita sua, cancellos ascendere, vt vel euangelium
populo dicat vel cruciatam promoueat, non audet, sed contre-
miscit & rel.

Libello autem ipsi liaec materiarum synopsis praemissa est :

Optatur pax Christianorum j.

Bellorum multiplex genus Is.

Difficultas iusti belli IJI.

Ambitio principum caeca IV.

Milites proni ad bellum principes irritant V-

Militum ad bella impura mens VI*

Conditio quaedam iusti belli, quae rara auis est VH.

Causa bellorum ex diuo Bernardo VIII.

Inhumanitas ad bella pro stipendio volitantium IX.

Si iusiurandum in Marte non violetur X.

In capiendis hostibus maior humanitas apud Turcas & Boe-
mos , quam Suitenses XI.

Canones & leges Suitensium, & de eorum capitosa pertina-
cia testimonium Aeneae Syluii XII.

Commiseratio in quorundam atrocitatem iuxta conditionem
bestiarum , quarum imaginem in signis ducunt XIII.
Principes clementia Deo pares essicit XIV.

Alpinates inclementes Deo dissimiles XV.

R 5 De
loading ...