Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 277
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0131
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELTNÖO.

277

,, tionem acquirnnt. Itaque miserandum est genus quoddam ho-<
„ minum agreste, sme legibus, sine imperio, liberum atque so-
„ lutum, non habens apud se vel curatos, vel concionatores, vel
„ saltem legum imperialium peritos veritatis amatores, qui eis
,, constanter persuadeant, omnem horninem in terris altiori pote-
,, stati subiectum else debere. At dicent illi rebelles, ex suo arbi-
„ trio liberam vitam agentes, contra imperiumRomanum non su-
,, mus, in vnione nostra Romanum imperium semper excipimus.
,, Ad id ego. Non satis eil non esse contra imperium; sed cum
,, imperio conlentire,atque ipfum recognoscere oportet. Quomo-
„ do autem imperium recognoscitur rege contemto ? Si rex sper-
„ nitur, imperium spernitur, sicut & qui papam spernit, eccle-
„ siam Ipreuisse videtur. Si autem regem aut imperium Roma-
„ num recognoscitis, & non contemnitis, dicite: vbi tributum,
,, vbi honor, vbi obedientia, vbi reuerentia legum j vbi metus
„ censurarum, quando comparetis , quando defertis curiae aut
,, iusti/simo consistorio camerae regalis , quando animaduertitis
„ iueos,qui regi nostro mansuetÜsimo turpiter obloquuntur?
„ Quidnam in optimis regibus displicet, an saeuam illorum ty-
„ rannidem accusatis ? Quis Maximiliano Rege nostro clemen-
„ tior, & quis Friderico patre suo mansuetior? quis Alberto
„ Frid. patruo benignior? quis Sigismundo Alberti (’ocero sere-*
,, nior, atque maior reipublicae Christianae amator ? Taceo de
„ reliquis iustistimis mansuetistimisque imperatoribus, hoc idem
„ conqueri lamentarique possem de Boemorum in sanstam sedern
„ apostolicam inobedientia atque contemtu : credo ego benignis
„ prudentium concionatorum persuasionibus, constanti animae
,, medicorum in confestionibus hortatu, non minus posse homi*
„ nes ad ossicium, ad condignam obedientiam, quam vi & ar-
,, mis incitari. Plurimum ergo sacrae scripturae studium paci
„ & vnitatiChristianorum, ni fallor, esset profuturum. Vult nam-
,y que Cicei*o noster, sapientiam, quae de caelo lapsa est, regulam
„ esse ad omnium rerum cognitionem vtilem & necessariam,
„ quod si Boemi sedi apostolicae,& Heluetii Romanorum regi
S 5 y »
loading ...