Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 278
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0132
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHEDINGO.

278

„ adhaererent, vt sunt bellicosissimi, foelicius Thurcarum gen-
„ tem edomari posse sperarem.

45. De vita & miraculis ioan. gerson; defen-
sio WIMPHELINGTI pro diuo ioan. gerson, & clero
seculari, qui in libro (cui titulus supplementum coeli-
fodinae) grauiter taxati sunt & reprehensi: sine 1. &
an. in 4to ( In Bibi. acad. Friburg. )

Praemittitur epitome vitae lo. Gerfonii, *) vti etiam episto
la Chrisiophort episcopi Basil. ad capitulum ecclesiae Lugdun.
vnacum eiusdem responsione an. 1504. exarata. **) Deinde
sequitur 1. epitaphium diui loannis Gerfon: 2- Panegyris Gal-
lica in diuum Ioannem Gerfonem : 3. Praefatio duplex , quam
sme ad vniuersos Christianae sidei cultores,praecipue philosophos
& theologos, siue etiam ad philosophiae & theologiae prosessores,
insigne Collegium Nauarrae Parisiense inhabitantes& regentes XII.
Cal. Febr, an. 1506. dederunt amatores diuinarum literarum in
Germania.

Tandem exhibetur defensio IVimphelingii pro diuo loanns
Gerfon & clero saeculari ; ex qua locum praecipue memora-
bilem, & attentione inprimis dignum transcribere placuit:
“ Caeterum amicissime mi frater, a Gersone saeculari te
,, transfers, conuertisque sermonem tuum primo ad saeculares
„ curatos, deinde ad reliquos sacerdotes, qui in laeculo & sae-
„ culari habitu sine cuculla Christo militant. Dicis enim alio
,, in loco , propter saecularium curatorum ruditatem, mendi-

„ can-

Legitur etiam T. I. Oper. Gerson. Basil, 1518. f, & cum
aliis id genus pluribus in eiusd. editione Lud. El. Dupinii
Hag. Comit. T. s 1728. f.

Meminit huius libelli IVimpheling. in apolog. pro republ,
Christiana c. 6- Quem ( Io. Gersonem ) multis & magnis
clarere miraculis grauifsimi teß.es referunt , & id Li4gdu--
nenfe capitulum pientijfimo Patri Christopboro Vtenhemio
Bafiliensi pontisici dignijjimo, noßro singulari tum patro-
no , tum refuglo per Hieras proprias maniseßij/ime signi-
sicauit. «

>,
loading ...