Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0163
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE IAC. WIMFHELINGO.

,, quandam mollitiem atque leuitatem prae se ferre videntur,
dum ante triennium patri tuo persuaderem, vt Raymundo sed.
„ apost. legato latine loqueretur, fuit id ei non paruae gloriae,
,, & tu expertus es , paternum sermonem, quo te cardinali tum
„ commendabat, non nihil interea tibi profuisse. Vale, & me
„ eximio praestantique domino Rollando Goldlij praeposito fide-
,, liter commenda , nepotesque meos ad virtutes, Deique timo-
„ rem incitare memento. Ex Argentoraco Kalen. Iulii. Anno
„ MD VII.
Ringmannus Plittefius- epistolam ad IVhnpheUngium prae-
ceptorem stinm subiunxit. Tandem idem Wimplielingius aliam
rursus epistolam ad Matthaeum Sedunensium episcopum , & co-
mitem Vallesiae an. 1507. VII. Idus Iul. Argent. scriptam ad-
didit, ex qua sequentia excerpere lubuit : “ Audio & te ve-
„ nerandissime pater , munus pontificium , per te ipsum quo-
,, que , non per alios solum, pro tua summa sapientia & elo-
„ quentia, fideliter atque prudenter implere. Quippe quod po-
„ pulum tuum doceas , veritatem protegas, iustitiam ministres,
„ lites stibditorum absque mora & magnis impensis ( sortem
,, interdum excedentibus ) dirimas, manifesta cleri vitia non dis-
5, simules , agrestes & imperitos ab animarum cura repellas,
„ quales olim ante librorum imprestionem forte inuenti sunt, qui
„ nihil vnquam nisi Alexandri Galü partes in scholis elementa-
,, riis didicere, & quidem obiter ac imperfefte, quod studii tem-
„ pore, vel stipem hostiatim petere coaftisunt, vel ob inopiam,
„ coqui, pincernae, iixae, calones fuerunt, aut aliis obsequi
„ cupientes , equos alere , aues instruere , venari, pannosue
„ lineos abluendos ad ssumina gestare, aut alioquin inseruire
,, consueuerunt. Scis enim his artibus deditum, vix ediscere
,, potuisse, quae ad animarum regimen (quae ars artium a Gre-
„ gorio dicitur) necessaria esse videntur. Audio & te veneran-
j,, di/Time pater, velutifidelem principem, imperio Romano be-
„ ne veile, Germanorum rempublicam diligere, Regem nostrum
„ ( vti decet) colere ac obseruare, ad pacem & vnionem inter
Vs « Ger-.

\
 
Annotationen