Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 325
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0179
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHE3LING0.

325

„ a principio statim esset obuiandum. Deinde quod timeret in
„ ipso concilio Lateranensi tanquam in consessu tantorum patrum
„ sibi vt ornnium Christianorum insimo perorandi locum non
„ fore. „

Quibus ea addere oportebit, quae de hoc pontifice Iulio II.
concilio Lateranensi V* & dissidiis cum rege Galliarum narrat,
& in medium profert doftistimus & integerrimus historiae ec-
clesiasticae scriptor Nat. Alexander ad sec. XV. & XVI. dis-
sert. XI. .*

Operae pretium me fasturum existimaui,si Winiphelingii no-
stri explicationem & consirmationem eorum , quae abs Angela
prolata sint, aequis rerum illarum iudicibus examinandam, atque
discutiendam dedero.

iac. wimphel. eremita syluae hercyniae peccator
angeio ana cHORiTAE Vallis vmbrosae S.

Tua, mi frater ad Iulium 11. pontificem maximum oratio,
prae se fert pium zelum quo aefiuas , nedum ad honorem apo-
stolicae sedis , sed etiam ad totius ecclesiae reformationem , vt-
pote, ad boues non exaltandos, hoc est (vt tuis verbis vtar)
ad imperitos, rüdes, ac immeritos,ad eius principatum non pro-
mouendos , pensiones abdicandas , religionum diuisiones ad vni-
tatem redigendas, episcoporum & abbatum electiones ad ius
scriptum reducendas , dispenfationes temperandas, clericorum
monachorumque mores, pompam, & fastus corrigendos. Chri-
stianisfima tua est sententia , quae non nisi ab osore virtutum,
& Christianae pietatis inimico refutari potest. Bene quidem ha-
beret ecclesia Dei, magna foret salus & summorum pontisicum
di gnitas, si ephebi studiorum negligentifflmi , ad personatus,
ad magnas animarum curas, ad sacerdotii, & doftoratus gra-
dum non exaltarentur. Si cum eis , qui pistrinis, equis, mu.
lis, coquinis, penoribus , praefuerunt, alii quoque diuinarum
humanarumque iitterarum dofti, simul ad insignes praebendas
ascendere possent: si contra sas & aequum, contra decretales
(' c. graue nimis &c. venerabilis de praebendis) eruditisilmi viri,

X 3

rei-
loading ...