Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0183
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE IAC. WIMPHELINGO.

329
quod in coelum clamat, & lex Caesarea ssammis cap. derlei
de excejjibus praelat. poenis ecclesiasticis condemnat, vel inter-
minabitur, st concubinam a se depuleris, nullam filiam , nullam
vxorem a sua libidine (adeo salax est) tutam fore atque securam.
Ad has feces reda&a est puriilima religio Christi : ita sacra con-
cilia, ita sacri canones , ita summorum pontisicum pia decreta 1
( quia conciüorum celebratio tot annis interpolata est ) ab eis
obseruantur , qui ad sacerdotium ( cui caelibatum norant anne«
xum) sponte aspirarunt, coasti non sunt, qui ad praebendas,
adecclesias ant earum emolumenta inhiare noncessant, quibus &
ipsi, & scorta, & filii in voluptate & fastu delicatissime nutriantur.
Idcirco mi Angele , qui animarum , virtutum , totiusque
Christianae disciplinae caelo ssagras , & ad Concilium prose-
quendum siimmum pontificem hortatus es, tuum erit, sacrorum
canonurn & Christianae vitae contemptum in medium afferre,
magna tibi erit austoritas apud supremum ecclesiae pastorem,
de quo bene meritus es , quippe qui eius sanstitatem desendis ,
sicut & ego quondam patruum eius Sixtum IV*. contra Andre-
am Craianenfem archiepiscopum pro virili defendere conatus
{um : licet interim ex duabus gratiis expeftatiuis , ne mini-
mum quidem beneficiorum propter alienas fraudes, igni ple-
ftendas , consequi potuerim. Da igitur operam , consule ,
essice, vt austoritate Papae & reuerendissimorum patrum in con-
cilio Lateranens. congregandorum Boemia ad Petri claues redeat,
Constantinopolis ab impio Turco tandem erepta, ad Christi {idem
resurgat, vt sanclisTimorum (etiam Constantiensis) conciliorum
maiestas non eneruetur, quod a quodam fratre Thoma deuio at-.
temptatum esse dicunt, vt aequa lance & infimorum de clero
& primorum vitia castigentur, vt pro annua exaftione, & poe-
nis pecuniariis ( de poen. c. 2. & c. 3. _) ( in ecclesiarum vti-
litatem & pauperum eleemosynam iuste dispertiendis ) templa
non interdicantur, quanto minus, ob mutua debita laicorum,
vt canonici in sese castigandis episcopo manum non claudant ,
vt episcoporum synodalia statuta iuri innixa, non spernantur,
X 5 nec
 
Annotationen