Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 342
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0196
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
542

DE IAC. WIMPHELINGO.

stimauimus, si prima huius libelli capita, ex qnibns Wintphe*
lingii institutum sane laudabile & pium dignosci queat, integra
exhibuerimus :

Jndecomm ejse , in tanta fcripturarum abundantia mendicare
inepta, praesertim in laudem Virginis Mariae.

“ In maxima rerum abundantia mendicare, flagitiosissimum
s, est, cum ad laudem Reginae coeli, ad officia quaeque de ea
„ in ecclesia Dei legenda atque decantanda fons scripturarum ex-
„ uberet, cum non desint prophetarum oracula, non euangeli-
»> cum testimonium , non praestanti/IImorum luminarium dosto-
„ rumque , qui de ea affatim scripserunt, ornatissimae deuotis-
»» simaeque sententiae. Pudendum est ( ne dicam flagitiosum )
s, vsurpare in eius laudem inconcinna verba, incondita vocabu-
„ la, ineptas sententias , erroneos aut apocryphos sermones, in
»> quibus neque euangelii, neque ecclesiasticorum doftorum ali*
9, qualis veritas , neque grauitas vlla , neque deuotio , nequ#
9, mentis eleuatio praesentitur.

Inepttae & negtigentiae canticorum ecclesiasticorum
vnde ortum habeant,

s, Huiuscemodi ineptias , & vitiosos verborum contextus
>» olim irrepsilse & assumptos esse, non in ecclesia Dei Roma*
s> na j sed in nonnullis dioecesibus dolendum est. Viderint, quo*
®> rum intererat, quibus maior fortasse cura fuit diuitiarum acer-
s, uandarum, ditandorum nepotura, nobilitatis suae illustran*
s, dae , & insignia equestris ordinis propagandi , maior sollici-
»> tudo venatus, aucupii, equorum > circumducendae choreae
„ vel thyasi, splendidi apparatus , & omnis pompae secularis,
ti quam quod sedulo meminerint , qualiter clerus luas horas
s> persoluisset , qualis esset cantus, qualis res diuina , quae
i, verba, quae sententiae , quales libri, qui errores,quae men*
s, dae, quanta ofticiorum, q«ae dicerentur absurditas, quam
s, deprauati errores , quam vitiosa & illepida Deoque & matrJ
*. suae ingrata compositio.

Consu-
loading ...