Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 346
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0200
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
346 DE IAC. WIMPHELINGO.

72. theoderici gresemvndi carmen de histo-
ria violatae crucis, & eius vita. Cum interpreta-
tione hieronymi gebvilert scholarum summi
templi Argentoratens. moderatoris.

In fine: Excusum Argentinae per Renatum Beck
ciuem Argentinensöhi anno 1 514. in 4to. ( In Bibt.
acad. Friburg. )

Hieronymus Gebuilerus, qui opusculi huius editionem procu-
ra uit , eidem epistolam iiuncupatoriam ad Bernard. Comitem in
Eberssein, iuniorem eccles. Treuerens. & Argent. canonicum ,
XV- Cal. Mart. 1514. praefixit : Jacob. Wimphelingius aliam
epistolam ad Theodericum Zobelium, Mogunt. eccles. canonicum,
& ecclesiasticorum moriim censorem die 5. mens. Mart. 1512.
exarauit , quam hoc loco legendam sistimus : „ Theoderici

,, Grefemundi*) carmen elegantislimum in sacrilegam Schelkrop-
„pH saeuitiam iam pridem optaueram, in lucem prodire , vt

„ ephe-

*) Vitam Theod. Grefemundi, quae ibidem legitur , hie sub-
liettere placuit: “ Theodericus Gresemundus ex patre sui
,, nominis medico Vestualo, & matre N. Imolaria Neme-
„ tenli Spirae natus , philosophicis doftrinis in Maguntia-
,, co traditur. Oratoriae inprimis studiosus, cum dialesti-
„ cae praegustamenta iureconsulto necessaria hausisset, 110-
,, lebat eum pater ad lauream seu magisterium phiiosophiae
s, progredi, ne ingenium nobile, tempusque pretiosistimum,
„ in superuacaneis logicorum concertationibus frustra con-
,, tereret. Quippe quod ea aetate plerique praeceptorum
„ crnda & inania de quidditatibus ac vniuersalibus , de re-
,, lationibus, plus iusto ingeniis discipulorum inculeabant.
s, Quae etsi ad speculationes theologicas conserant, ad pie-
,, tatem vero, ad bonos mores , ad consultandum, ad res-
„ publicas gubernandas , ad ius dicendum, ad purgandos
,, animos , & ad caetera humana ciuiliaque negotia , nihil
„ prorsus suffragari videbantur. Cum igitur a patre ad
„ terliores, pro legibusque capessendis vtiliores litteras vr-
„ geretur , ex oratoribus & historicis omnem bene dicen-
,, di medullam puer adhuc imbibit, vt quotquot in pater-
„ nas aedes diuerterent( praeclaram indolem admirati, ar-

„ gumen-
loading ...