Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 358
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0212
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
358 DE IAC. WIMPHELINGO.

J

„ iudicanda discutiendaque transmisi, quod frustuosam puerorum
„ institotionem summopere deiiderare te sciam, id quod & offi-
„ cium hoc tuum ( cui integerrime iam aliquot ännos praefuisti)
„ expostulat. Quod si edenda tibi haec videbuntur, tuo auspicio
,, & auftoritate in lucem prodeant , ad commonefaciendos vt-
„ cunque paruulorum in triuialibus palaestris praeceptores. Ab-
,, sit enim haec a me temeritas, vt dostissimos istos & praestan-
,, tes in praeclaris vniuersitatibus patres erudire praesumam.
„ Sin vero indigna tibi visa fuerint, vt in publicum exeant ,
a, tu ea Vulcano tradas. Vale, & mihi praecipias faciie morem
„ gesturo. Ex sylua hercinia X. Kal. Septembris anni 1513. „
Capita diatribae haec sunt:

I. De facili ad gradus promotione ex Francifco Petrarcha.

II. Ludimagistri non passim cuiuslibet grammaticam pueris tra-

dant.

III. Latinus sermo non potest semper alludere Germanico , &

de corruptis puerorum locutionibus,

IV. Pueros ad frequentiam Latini sermonis esse cogendos.

V- Superssuae maiorum vanicates praetereundae.

VI. Quae poemata , quorum epistolae, quae Plauti & Teren*

tii comediae pueris sint interpretandae. Et de praece-
ptorum incuria, & seditionibus scholasticoruro.

VII. Germanos in patria sua bene institui, & dostos atque elo-

quentes euadere posse.

VIII. De non negligenda scriplione, & quidem caftigata,

IX- De religione & pietate in Deum.

X. De statu non praecipitanter eligendo.

XI- Reformata laxae vitae monasteriis praeeligenda.

XII. Ne propter statutn coniugalem litterarum studia dese-

rantur.

XIII. De sacerdotio & concubinatu horrendo,

XIV. Captatur beneuolentia a iureconsultis, iurisque & legum

studium neqnaquam defuturum, atque theologos in ec-
clesia Dei esse necesiarios,

XV.
loading ...