Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Editor]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI issue:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0213
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE IAC. WIMPHELINGO.

359
XV- Sacris initiandi bene in Latina lingua, atque in colleclis
( vti vocant ) interpretandis instituantur a ludimagi-
stris, & verba Aeneae ca rdinalis contra ordinarios no«
stros.
XVI. Ad collestas facilius interpretandas regulae sedecim.
XVII- De vocabulis in orationibus ecclesiae frequenter & pfr»
culiariter vsurpatis.
XVIII- In aliis etiam promouendi sunt & erudiendi sacros or»
dines recepturi, praecipue curati.
XIX- Mores cum statu ne mutent.
XX. Ne otio aut auaritiae, sed srugalitati sint dediti.
XXI- Ordo vitae sacerdotalis qualiter instituendus.
Specimen eorum, quae a JVimphetingio praeclare hac de re
adnotata sunt, daturo mihi vnum alterumque locum paullo lu-
culentiorem adducere licebit : Ita enim
C. VII. Gennanos in patria fua bene inßitni, & dotsos
atque eloquentes euadere poß’e.
Si isto tenorb tarn breui, & plana via ex oratoribus, & pau-
cis ( quos meminimus ) poetis nostra iuuentus inftitueretur, ani-
mus mihi praesagit,illam non minus grammaticae doftam & elo-
quentem in terris nostris euadere posse , quam si Latium cum
maiori sumptu desatigata, & ab euangelicis sorsitan moribus auul-
sa petiuisset. Neque enim nostrates, qui in sola Germania litte-
rarum studio dediti fuere , omnes barbari permanent & indofti,
Quod liquido cognoui ex ornatissimis Georgii Sijnt zenhosf er, Ra«
tisponensis canonici litteris, quas ad Ioannem Figilium Worma-
tiensem canonicum , hospitem atque patronum meum humanissi-
nium nuper dedit, & is tarnen neque Galliam neque Italiam
sttidii causa penetrauit. Sunt & alii eloquentissimi, multarum-
que litterarum dostissimi viri,qui in Alemannia sola insigniter stu-
dio & doftrina profecerunt. Incidunt obiter mihi Florentius
luliacensis , Haringus Frisius, Sebaßianus Branttus , Iacobus
Hanius iureconsulti, Argentinensis vterque. Fuere quoque me-
dici subtilislimi Erhardus Knabius, & gener suus Iodocits Mar*
Z 4 tim t
 
Annotationen