Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0217
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE IAC. WIMPHELINGO. 363
aliis in gymnaliis. Prospiciant ergo pueri, & vt id considerent,
crebro a ludimagistris admoneantur, ne in puerilibus annis ex
simplicitate ad monasteria blanditiis illefti, vel minis, aut ver-
berious compulsi, ipsos tandem po'eniteat , vti multos postea
aetate prouectos , qui vel tandem apostatarunt, vel libros ex bi-
bliothecis auulsos distraxerunt, vel parentibus tartaream palu-
dem imprecati sunt , sanfteque iurarunt , si eos apud inferos
excruciari certo scirent, ne minimo quidem dupondio illis, vt
eriperentur, opem laturos. Exploratum eil, reformato diui Do-
minici in patria nostra monalterio, ex publicis vicarii querelis,
puerulos quandoque inuitos in ea loca induci, qui & conati sunt
sacro sedis apostolicae permisiu, reiesto sacro habitu , primae-
mm diui Petri vitam amplesti. Nonne illis satius erat, nunquam
fuisse professos , ne perennem conscientiae aculeum tristes expe-
rirentur & inquieti ? Querela contra reformationem palam in
soribus templorum facta eil , de carnium abstinentia eis , qui
vesci soliti fuerint, minime consentanea. Sed aliae sorsitan sunt
carnes, non pecudum, non volucrum , in quibus foedum sola-
tium & olens voluptas quaeritur. perpetuam in Deocastamque vo»
luptatem extinstura.
Cap. XI. Reformata laxae vitae monaßeriis praeeUgenda.
Ante cmnia vero caueant, ne ad ea loca permansuri subin«
trent, in quibus laxa, leuis, libidinosa , lubrica, dissoluta vi-
ta agitur , ad quae mulierculis patet aditus , vbi choreae fiunt,
vbi neque studium, nec vera & integra religio ssoret, licet ma-
guus in choro clamor, licet multa ad populum sacrificia fiant »
non forte absque hypocrisi, si modo scorta atque vxores intus de-
litescant, postmodum in cucullis aut alioquin exiturae. Mise-
ret me paruulorum , qui huiuscemodi locis committuntur, cum
C vt Plutarchus ait) mquirendi sunt filiis praeceptores, quorum
vita nullis obnoxia criminibus & irreprehensi mores. Cum
enim alioquin iuuentus ad lasciuiam prona sit, si viderit gran-
daeuos ( praesertim cucullatos, qui maiorem religionem prae
se ferunt ) in vitia prolabi, eo magis lasciuior erit, arbitrsns ma«

torum
 
Annotationen