Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 364
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0218
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
364 DE IAC. WIMPHELINÖO.

iorum exemplo culpam suam aut nullam efse , aut Jeuiusculam ,
sicque persistens libertate freta, mendosumque speculum intuita,
non mediocri se periculo expolitura est. Quadrant huic Petri
Bolandi consilio saluatoris nostri verba ( ni fallor) quibus Pha-
risaeos castigauit, inquiens : vae vobis fcribae & Pharisaei hy-
pocritae , quin circumitis mare & aridcim, vt faciatis vnurn
projelitum: & cum fuerit faütus, facitis eumfilium gehennae du-
plo,quani vos. Nec multum aliena ab his sunt verba diuiThomae
Aquinatis , quae in prima secundae, quaeslione nonagesima
sexta , articulo secundo, in secundi argumenti disiblutione affert.
Credidit Petrus multos in puerilibus annis ad coenobia non re-
formata vtcunque illeftos , si vigesimum aetatis annnm attigis-
scntj nunquam iiluc ingressos fuisse, sed sperasse se apud eccle-
siam aliquam, vel cathedralem vel secundariam non minus Deo
seruire, & animae salutem parere potuisse , sicut & si sola vo-
luntas adsit, apud illas & Deo seruire & animae salus impetra-
ri potest. Ego quoque considerasle mibi videor in quibusdam
cathedralibus,& aliis apud Rhenum ecclesiis moderatum cantum,
psalmorum ieftionem non praecipitem, hymnorum dtilcem me-
lodiam , ceremonias exquisitas, morae patientiam in choro, sta-
tiones honestas , missarum frequentiam , sessiones saepe interru-
ptas,silentium & profesiionem Nicaenam non abruptam,iucundum-
que cleri in ambitu congregati ad chorum, & rursum e choro il-
Juc incessum, ecclesias non nominauerim, ne vel alias ofsendam,
vel illis videar assentari. Quod vero Petrus Blesensis ait , ex-
tra vniuersitatem & monasteria vitani non esse , ego id illum
de bene reformatis intellexisse puto.

Cap. XII. Ne propter ssatum coniugalem litterctrum
fiudici deferantur,

Neque si statum vtique coniugalem subire volent , propterea
mox a Ütterarum studio desistant, tanquam ad secularia negotia
•pertraftanda litterae praestent impedimentum. Quid enim lit-
terae lulio ? quid Anguß0 ? quid Carolo magno ? quid Sigis-
mundo ? quid Ioanni? quid Francisco Pico Mirandulano? quid

archi-
loading ...