Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 267
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0221
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELTNGO. 267

astrinxerunt, Christi regulam & apostolorum in euangelio tradi-
tam obseruare laborent: tum non solum a multis coniugii mole-
stiis & oneribus, sed etiam ab indiscreto quandoque & duro prae-
lato liberi, in conscientia securi , ex bona fama sine scandalo
Deo & hominibns dilefti , ac in omni tranquillitate vitae hila-
res & quieti, ad superos tandem feliciter perducentur. Qui ve»
ro animarum curae praesunt, non aspernentur manuate cuyatQ-
rum dulcissimi fautoris mei loannis Vlrici Surgandi, *) nee inu-
tilia sibi crediderint flatuta fynodalia, quae sollicitante Ührissogha-
ro Vtenhemio Basiliensi antistite magno cum Iabore pie congesfi.
Nec solum curatos ipsos, sed etiam aiios quoscnnque Cliristi sa-
cerdotes ( quibus saltem a Deo gratia data est) qui memoria 6$
eloquentia praediti sunt, qui philosophiae moralis, librorumque
de anima fundamenta libarunt, obsecro , vt ad Dei laudem ani*
marumque salutem annitantur ad faciendas interdum populo
conciones , nec aduertant, sed prorsus contemnant impios mor-
sus auarorum, praebendas multiplicantium, contentiosorumque &
lites fcuentium, qui omni momento siue excelso & potenti, siue
liumili agricolae parati sunt ( aere saltem oblato) in rebus pro»
fanis consulere , scribere, patrocinari, & irrident eximium quan»
doque virum ac iureconsultum, si concionem habuerit, cum ludi-
brio ipsum vocitantes doctorem beguinarum. Vobis o sacerdo»
tes etiam iureperiti , etiam nobili sanguine creti, qui gratiam
hanc consecuti estis , longe honestius erit , longeque salubrius
concionari, hoc est loqui de Deo , loqui pro Christo , extol»
iere coeli reginam, laudare diuos, defendere fidem , summum»
que & maximum pontificem , & sacrosanctam ecclesiam Roma»
nam tueri, dilluadere vitia, promouere virtutes, instituere pue-
ros , adolescentes, puellulas ad castimoniam , ad timorem Do-
mini, & ad religionem, id est ad vitam & disciplinam Christia-
nam ! Nolite ( precor ) erubescere in tarn sansto concionandi

opere,

Praesto mihi est editio Magunt. per Iohan. Schöfser 150g. 4,

Similem habet inscriptionem libellus, qui adpellatur ; met*

miale parochiatium facerdotmu siue an« & loc. 4co.
loading ...