Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 368
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0222
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
g68 DE IAC. WIMPHELINGO.

opere , non vos auellant opprobria & obtreftationes rabularum
& benesiciosorum. Christus enim Dei filius conciones liabere, &
simplicissimo populo praedicare non erubuit. Non erubuit Pau-
lus, Romani ciuis filius, non diuus Gregorius , non disertissi-
mus Leo, non episcopi Graecorum doftiilimi, vti loannes Chry-
soflomus & caeteri, sed neque noster illustrissimus princeps Au-
gußinus. Nec hodie erubescit nostra aetate Matthaeus epifcopus
Sedunenfis, nec nobilis diuinarum litterarum canonumque do-
stisfimus, & vita probatissinms Leonardas de Eglofffteinio Bam-
bergensis canonicus , non alii multi , honestissimorum ciuium
filii, philosopbiae, sacrorum canonum , diuinarumque litte-
rarum gradibus insigniti, quales nunc (propitio Deo) per mul-
tas Germaniae dioeceses in ecclesiis parochialibus visuntur. Olim
forte talium penuria fuit, quoniam librorum copia deerat, nunc
ex inuenta apud Germanos ( Dei dono ) nobilissima chalcogra-
phia,librisque per eam multiplicatis multi indies dofti prodeunt»
qui non inutiliter animarum curae praeficiiintur.

75. DESIDERII ERASMI ROTERODAMI de dLI“

plici copia verborum ac rerum commentarii duo.

Nec non epistola responsoria ad iacobvm wim-
pheeingivm Selestatinum de laudibus societatis Ute-
rctriae Ar gentime, cuius nomine prius scripserat era-
smo Argent. apud Matth. Schurerium 1514. 4to.
( ln Bibi. Riegger. )

Memorabiles inprimis sunt epistolae duae , quae libro huic
subiunftae leguntur, quaeque eo etianr nomine magis commen-
dandae, quod in praestantissimis & locupletissimis quibusque
epistolarum Bef. Erafmi collectionibus desiderentur.

Defid. Erafm. Roterodamo lac. Wimpheling. Seletslat. nomine
sodalitatis literariae Argentinensis S. Iumento nonnunquam ine-
ptiori, manticae & sarcinae imponuntur, sic & mihi veterano, mi-
nusque idoneo, sodalitas literaria apud Argentoracum id oneris
imposuit, vt te omnium nomine saluum iubeam , tibi bene e/Te
exoptem, tuas litera$, quae status tui certiores nos essiciant, ad

:10s
loading ...