Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI Heft:
De Iacobo Wimphelingii theologi vita & scriptis
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0224
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE IAC. WIMPHEEIjSsGO.

370
fessilm refecerit, quanta benignitate fouerit, quanto liudio Ger-
manum suum complexus sit, quanto candore, quamque amice
suspexerit etiam , hunc homuncionem longe positum insra medio-
critatem, quibus ornarit, imo pene onerarit officiis, quam lio-
spitaliter dimiserit, quam officiose produxerit, partim apud me
pudore quodam suffundor, quippe mihi conscius, quam istis tarn
magnificis ossiciis non respondeat nostra tenuitas, & curtct, quem-
admodum ait Persius, domi fitpellex : partim Germaniae nostrae
gratulor, quae tarn multos, tarn eximios gignat, & alat viros,
non solum omni doclrinae genere praecellentes, verum etiam pa-
ri morum integritate , parique modestia praeditos. Quin & ipse
mihi ( cur enim non effundam in sinum tuum affestus meos? )
nonnihi] placeo, blandiorque, quod viris longe probatissimis vi-
dear, non ausim dicere , probatus , sed certe non improbatus
suisse. Neque enim vsque adeo perfricui frontem, vt istas laudes,
quas mihi vos tribuitis, agnoscam. Et tarnen nonnihil faueo meis
laudibus, quas ego certe sic interpretor , vt existimem in hoc
tributas, quo vel exhortaremini cessantem, vel animum adderetis
parum forti , vel amicum nudulum vellris opibus ornaretis ac
locupletaretis, quasi non pecuniam modo , verum etiam gloriam
oporteat inter amicos else communem. Nam nec errare iudi-
cio possunt tarn eruditi, nec derident tarn amici , nec adulantur
tarn integri, nec simulant Germani. Dicerem amore lapsos ,
nisi hic ipse veiler in 110s amor e iudicio natus esset. Neque
enim ob id me talem iudicastis , quod immodice amaretis, sed
ob id coepislis amare, quod talem iudicaueritis. Atque vtinam
aliquam, & iudicii veltri portionem mihi possem asserere! Nullam
profesto gloriam malim, quam taliurn virorum calculis approba-
ri. Verum hoc magis debeo pro vellris laudibus, quo minus
promereor , liquidem meritam laudem aliquoties , & ininricus
tribuit inimico : eins nomine debemus maxime, quod gratuito
donatum sit. Sed vt siniam , siue desidi calcar addere volui-
ilis , debeo pro studio, siue putidulum erigere , debeo pro offi-
cio : siue nudam cornicuiam vellris plumis exornare , debeo
pro
 
Annotationen