Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 371
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0225
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHEIINGO.

37i

pro benignitate , siue facit amor quidam in nos propensior , vt
talis videar , qnalem praedicatis * magis debeo pro tarn singu-
lari beneuolentia ; siue est in me nonnihil eorum , quae tribui«
tis, debeo pro tarn candido suffragio.

Iam vero non me fugit, & illud vobis deberi , quod orna«
tissimus Argentinensis reipublicae vterque praefestus magistratus,
qui me praesentem tarn admiranda compleclebatur humanita-
te, tarn non vulgari prosequebatur honore , nunc absentem, &
tarn procul absentientem , salutationis officio prosequitur. Ne«
gas futurum , vt vnquam illis veniam in obliuionem , immo
ipse nunquam desinam istos vere proceres & meminisse, & diftis
pariter ac scriptis pro virili celebrare , quibus emoriar , si quid
vnquam vel expertus sim bumanius, vel viderim omni virtutum
genere cumulatius. Crede mihi Vuimphelinge, nullo sermone con-
sequi queam , nedum epistola , quantam animo persenserim vo-
luptatem , quamque iucundum mihi fuerit spestaculum , anti«
quae cuiuspiam, ac philosophicae ciuitatis videre simulacrum, tofc
egregios optimates, vel ipsa (quod aiunt) fronte, totoque cor«
poris habitu, singularem prudentiam , summam integritatem, ac
plane maiestatem quandam prae se ferentes , sed mira conditam
niodellia. Felicem se fore putat apud Homerum Agamemnon,
si sibi decem contingant Nestori similes. O saepius felicem Au«
gustissimum Maximilianmn , cui tot sunt in vna republica Ne-
stores, vel potius Scipiones, & Catones, aut si quid his quo«
que vel sapientius, vel incorrupf-ius ! Si quando grauitatem ho«
minum contemplabar, prorsus veteres illos Areopagitas mihi vi«
dere videbar, Si moriim integritatem, multos Aristides videre
me putabam. Si mores placidos , ac sedatos , meros Fabios
imaginabar. Rursus vbi vistus & cultus , sobriam munditiem #
& mundam frugalitatem perpendebam , priscorum Lacedaemo«
niensium imago quaedam obuersabatur animo. Demum quo-
ties inspicerem , vt mira quadam temperatura fastum esset , vt
vicissim & seueritatem condiret morum comitas , & comitatem
ernaret grauitas. lila quondam laudatissima Massiliensium res«
A a 2, publi«
loading ...