Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 374
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0228
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
I

574 DE IAC« WIMPHELINGO.

pauit. Assequar aliquando & ossiciis , si modo non desint ani-
mo vires. Ad haec salutabis accuratistime Hieronymmn Gebui-
lerium, vnum omnium , quos adhuc viderim , humanistimum ,
qui me snis laudibus , dostilsimis quidem illis , sed plane , vt
Germanus germane dicam , vanissimis, ad coelum vsque vexit,
& sic orationis suae praestigiis mihi imposult , vt prorsus ipse
mihi viderer aliquid esse, vixque post biduum ad me redierim,
quis essem agnoscens. Praeterea Ioannem Rudalphingimn plane
sMOViTliCOTcCTOV non arte solum , sed & moribus, hoc est festi-
nisiimum, & compositistimum , qui me vna cum Hieronijmo ad
proximum diuersorium est prosecutus. Neque praeteribis ' Oto-
marutn ( Lujcinium ) hominem citra ostentationem , vt mihi vi-
detur, ernditum , qui nos suam toties vocem mutantibus can-
nis, vt vel lusciniam vincerent, adeo delestauit, vt diuina qua-
dam voluptate rapti videremur. Eadem opera salutabis optimae
spei iuuenem Ioannem Ruferium, nostri, vt visus est, studiosissi-
mum. Item elegantissimos inuenes, Stephanum Tielerum , lo-
(Innern Quidam , Petrum Heldungum , & vt finiam , caeteros
omnes, quorum & si nomina me fugiunt, tarnen memoria prae-
cordiis intimis penitissime insculpta est , ac semper erit. Nam
Sebaftianum Braut ( vt eximium ) extra omnem & ordinem, &
aleam pono. Quem ego virum mi Vuimphelinge , tanti facio ,
lic amo, sic suspicio, sic veneror, vt magna quaedam felicitatis
pars accestisle mihi videatur, quod illum coram intueri, coram
alloqui, & ample&i contigerit.

Iam quod scire cupis, quomodo reliquum iter successerit,
paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense, tuampatriam, feli-.
citer pemeni. Ibi continuo primores reipubl. haud scio, cuius
Indicio de meo aduentu fasti certiores , per publicum nuntium
tpeis exquisitissimi vini misere cantaros, xenii nomine, sed eos
cantaros, vt vel decem tricongiis satis esse possint. Inuitarunt
ad prandium in diem posterum , verum excusaui , properans
ad hoc negotium, in quo nunc sum. Ioannes Sapidus, tuus in
Utens alumnus, qui te moribus quoque mire refert, quique te

non
loading ...