Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 380
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0234
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO.

380

„ logi sermonem ) audiant, ne in cleri numerum obiter illapsi,
,, & iam a fernla aut repulsae metu liberi, mox per luxum, iu-
„ dum , leuitatem, lasciuiam , blasphemias , caeteraque imma-
„ nia vitia praecipites diffluant , ac vbi vel inscitia sua , vel
„ malo vitae exemplo, plures animas orco quam olympo trans-
„ mii'erint, ipsi quoque in stygias tandem flammas perpetuo cru-
„ ciandi misere dimergantur : necesse enim est, vt scandala ve-
„ niant, vae autem ei, per quem jTcandalum venit , & nunc
,, maxime , cum & summo, aliisque pontificibus in resorma-
„ tione necessaria ab vtroque clero aures obstruantur. Censo-
,, res denique & iudices eorum, qui sacris colla subiicere ge-
„ stiunt, veluti pater , & iummus amicus obsecro , vt habita
„ aetatis , doctrinae, famae , ac morum ratione , nec prece,
,, nec pretio deliniti, in hoc diuinum ministerium ineptos assu-
,, mant, tamque graues, & conftantes sese praebeant, vt eorum
„ censurae, vel ( vt aiunt) examini adesse vereantur, qui ado-
„ lescentiam suam bonis neglestis literis, aucupio, ludo , scor-
,, tis consumpserunt, qui aperto pestore , crepidisque incisis, &
s, armis a latere pendentibus , vt stradiotae, vt carnifices pro-
„ dire audent , ne si huiuscemodi stolidos , & sceleratos in
„ quibus neque scientia, neque religio, ad summam fidei no-
„ strae dignitatem admiserint, minus Christum pro se passum
r, diligere, minus Christum futurum iudicem timere videantur,
s, quippe cui tales ministros, qui Bernardo teste ( eodem fermo-
,, ne quo fupra ) non modo non placant , sed magis irritant,
„ in animarum pernitiem, in populi ruinam, in omnium mur-
„ mur, & odium, in sacrarum rerum contemptum designarunt,
e, quomodo enim aliorum animabus seliciter praeerit , qui suae
,, ipsius nullam prorsus habet rationem ? quomodo pure sacrifl-
9, cabit, qui vel a thoro sordido ad aram ( quod de tribus sub
vili veste fraterculis, vel in vnius eorum primitiis Georgius
,, Gemmiger testatus est) vel ab ara ad scortum e vestigio se trans-
fert, quomodo Christi legem , quomodo animae immortali-
i, tatem , quomodo pudicitiam alios docebit, qui ne ipse qui-

„ dem
loading ...