Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 388
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0242
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
3 08 ADIVTsCTA DE IAC. WIMPHEL.

quaeilum assequuntur, sed solum vt suae sceleratistimae Iibidini
& innatae ferocitati, summoque in clerum liuori , odio , inui-
diae , & rancori satisfaciant, Deum contemnunt , naturam bu-
manam exurunt, a) rationem abiiciunt, sacrilegium & immun-
ditiam impudenter admittunt, quoniam quidem pudorem cum
pudicitia perdiderunt.

Qui vel Graeca vel Latina lingua scripserunt historias, saepe
Germanos tum furiosos , tum crudeles suisse asseuerant: quid ve-
ro nunc futurum est ; cum hanc nouam & inauditam terribi-
lissimamque b) poetiam , a Germanis inuentam , in Germania
contra clerum in vsu habitam , & a magnatibus drsiimulanter
toleratam cognotterint exteri historiarum scriptores ; an non
eos non furiosos , sed ipsam furiam : non feroces , sed ipsam fe-
rocitatem : non tyrannos, sed tyrannidern ipsam scriptis suis sunt
appellaturi, eosinquam, qui hac inhumana stupendaque fero-
citate grassantur, qua turpior a seculo non est audita, qua abo-
minabiüor in nullis vnquam annalibus lesta est, qua immanior
a maximis tyrannis, Nerone , Caligula, Domitiano, ipsisque lin-
gularibus tormentorum exploratoribus, Dionysio & Phalaride c)
nunquam vel excogitata fuit vel inuenta?

Duarum nobilissimarum artium inuentione , prae ceteris na-
tionibus iam pridem meruerat eximiam Germania laudem, qua-
rum altera rei bellicae, altera phiiosophicae famularetur. Con-
stat-enim olim bombardas, d) & nostris iam temporibus calcho-
graphiam , hoc est, impressoriam artem in nobilissima Germaniae
vrbe Maguntia suisse repertam.

Nunc vero noiium tormenti genus inuentam est, quo sacer-
dotum genitalia comprimantur ; e) nee vllo paclo eis succurrl
postit, nisi cum pecuniis & omni sua facultate , quam vtcunque
f) corradere queant ad arces , aut ad alia quaeuis loca a la-

troni-

a) Exuunt. b) Crudelislimamque. c) Add. vel suriis ipsis.
d) Add. Et hoc quidem apud Friburgenses. e) Add. alia-
que fiant plura,quae honestas vetat referre. f) Vt quocun-
que modo.
loading ...