Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 389
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0243
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ADTVNCTA DE TAC. WIMPHEL. 3S9

tronibus destinata, sine mora festinare videantur a). Haeccin®
eil gloria Germanorum ? Hoccine ingenii nostratium laudabile
inuentum ? Hiccine illorum magnus honos , qui cum obstare
postint, tolerant ? Sunt, qui dissimulant, qui rident: non vero
tarn is, qui redigit sacerdotes in tarn miseram & tarn pudendatn
captiuitatem, quam is , qui cum possit hoc prohibere, contemnit,
id facere existimandus est. Nilliquid enim nobilitatem , poten-
tiam, gloriam a snramo Deo magnates acceperunt > vt tantum
flagitium silentio transeant ? tantum latrocinium patienter tole-
rent ? raptores & latrones tuto per terras suas passim quotidie
circumiiagari sinant , qui quosli'oet inuadant , snnocentes oppri-
mant, clerum sacrilegis manibus capiant , constringant , truci-
dent ? Prpfefto id eorum suit officium ; vt ab arcium suarum re-
sugio procul excluderent, a terris & patria in exilium sempiter-
num exterminarent, sordidos istos canes, temerarios latrones, &
essoeminatos innocentum flamitium carninces atque tortOres.

Ne mihi succenseatis optimates & terrarum gubernatores ,
obsecro. ViAim enim est actionem & querelam hanc populärem
esse , & vniuersum ecclesiasticum statum contingere. Ideo b) iu-
ste me, non immerito c) loqui potuisse , nunc praesertim , cum
maxime opus sit : quando nemo, quorum interest, ea vobis in-
notuisle d) videatur. Cato Vticensis cum nimiae taciturnitatis
accusaretur ; respondit: Ego vero tune demum hanc taciturni-
tatem meam abrumpam, cum talia dicere valebo, quae non sunt
digna taciturnitate.

Quocirca cum optimates maxime deceat bonis moribus, iu-
stitia, clementia , mansuetudine , ceterisque virtutibus esse prae-
ditos : cumque praecipuum sit illorum officium , vt ecclesiasti-
cam libertatem manuteneant, clerum desendant , orphanos &
viduas protegant, depraedationes, violentias, ac latrocinia in ter-
ris suis exerceri prohibeant : cumque perpauci , aut nulli sint
consulum , qui haec officia principibus persuadeant, quam vtilis,
B b 2 quam

a) Cogautur. b) Add. que. c) nec sme caussa. d) indicasse.
loading ...