Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 391
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0245
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL. 391

ne , facile propediem inualescet, adeo vt negotiari liceat nemi-
ni : immo ne domi quidem tutus eris. Identidem quoniam du-
bios ac incertos bellorum euentus Germani non prouidemus,
fit, vt in lites ac bella vehementer simus procliui, C. Iulio Cae-
sari longe distimiles , qui simultates contra nullos tarn graues
excepit vnquam , vt non occasione oblata iibens deponeret.

Quodsi, o nobilissimi proceres, vos inhumanius acceptos, a re-
uerendis episcopis esse iudicatis , ac eam in rem mutua gerere
belia forsan operae pretium sit: an ideo bellum Christi militibus
indicendum fuit ? Au ideo eos capi, nudari in membro secre-
tislimo , impudenter constringi licebit ? Et quid commisere Chri-
sti milites? Estne, cum tarn atrociter in eos saeuitur, cur tantis-
per dissimulare debeatis? Nunquid & ipsi homines sunt, nunquid
sacris initiati, nunquid innocentes , nunquid Dei ministri sunt ?
de quibus ipse locutus est: Nolite tangere Chrissos meos.

Sed tanta est vestra coecitas, tantum odium, tantus furor,
vt in eos grauius , quam in latrones peccari nequaquam prohi-
beatis, quos vt patres oportebat venerari. Proh pudor ! Germa-
ni quondam principes, proceres, atque satellites pro Christi fide,
pro terra sansta recuperanda, pro Romanae sedis defensione, pro
ecclesiastica libertate tutanda, bella susceperunt , sanguinem fu-
derunt, animas Deo sponte dedicarunt, a) atque ita sibi pri-
nrnm nominis sui memoriam sempiternam , deinde posteritati
suae perpetuam ac immortalem gloriam , postremum vero na-
tioni nostrae summam laudem,excelsumque Romani regni solium
gloriose pepererunt.

Iam vero laus nostra in vituperium, virtus in vitium , lux
in tenebras, gloria in ignominiam , decus in probrum , hone-
stas in turpitudinem , militia in latrocinium , bellum cum Chri-
sti inimicis gestum in Christi mifites atque ministros versum est,
tanquam non sit Deus iustus iudex , qui sempiternam vindiftam
sumat de latronibus illis, de complicibus, de hospitantibus , de
B b 3 con-

a) Add. suorumque vitam ac fortunas omnes obtulerunt.
loading ...