Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 393
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0247
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL. 393

ducunt, si saltem in rem suam esse confidunt, At si sacerdotis
reserret, inter se communi illa pace gaudere & frui, non vide-
bis, qui pacis illius meminisse velit, adeo in rebus propriis te-
nacem , in alienis vero breuem & lanquidam memoriam liabe-
mus, atque cum in hunc modum imperatoriae san&iones pro-
priaeque leges memoria exciderunt, cumque summi maximique
pontisicis mandatum irridetur, cum ecclesiae potestas contemni-
tur , miseri patiuntur sacerdotes. Ignorant procul dubio, sere-
nißimum regem Mnxhnilianum, cuidam Romani pontificis aufto-
ritate inius vocato responditse : ne papae mandatum pro nihilo
ducas, cui & nos non possumus non obedire.

Verum adduci nunquam potero, vt humanissimos & pientis-
simos principes nostros in hac terribili sacerdotum persecutione
credam adeo tarn dissimulaise, si a viris, quorum consilio fami-
liariter vtuntur, mature & fideiiter praemoniti fuisient ; multa
enim flagitia perpetrantur , quae clementislimi principes igno-
rant, & cum forte magnum aliquod facinus nostri duces ac lvges
olfacere coeperint, e vestigio consules , qui parti laesae non fa-
uent, crimen commissum mitigant , alleuiant , calumniatoribus
adhaerent, raptoribus assistunt, grassatores purgant, latrones ex-
cusant, sacrilegos rei militaris peritia commendant : quo fit, vt
diuina humanaque misere subuertantur , adeo vt ad summum
principem , maximum regem , terribilem apud reges seculi, qui
principum spiritus auferet , qui gentium consilia di/Tipat , qui
populorum cogitationes reprobat, vnicum & a) maximum essi-
caxque refugium miseri sacerdotes habeamus.

Itaque te omnium clementissime Deus obtestamur, si propter
peccata nostra temporaliter potius nracerari nos voles in cor-
pore , quatn suppliciis deputari aeternis, conuertas saltem hanc
ignominiam in poenam tolerabiliorem minusque pudendam. Nam
etsi peccatores , tua tarnen creatura sumus, tui filii sanguine re-
dempti. Tibi filium, si non omnes , nrulti tarnen omni cum ve-
nera tione pie in ara ofserimus ac repraesentamus.

\ B b 4 Tu

a) sed.
loading ...