Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 396
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0250
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
396 ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL.

neris reconciliationem & societatem colere, tueri, seruare inprirnis
decet : ne vnacum illis spurcissimis nebulonibus atque raptori-
bus ignominiam & infamiam contraxisse, propriamque gloriam &
laudis amplitudinem neglexisse videantur. Ideo Romani quon-
dam principatus & imperatores ex hac vna re maximam lan-
dein capere studebant, si prouincias, si ciues, si socios aequkate
& fide desendissent.

Quodsi vos > neque lex, neque ratio, neque honestas, neque
vestra gloria ad cleri defensionem instigat, vestra saltem vestro-
rumque vtilitas idipsum persuadeat. Desinet enim prorsus vi-
deri quidquam in nobiies , in ciues, in populos iniquum , cum
inipunita & dislimulata transibit in sacerdotes tanta crudelitas:
quam admittere vererentur , si vos sentirent innocentiae defen-
sores, violentiae hostes, iusti jae cultores , & omnis peruersae
depraedationis inimieos esse suturos. Sin autem diuturniorem
vestram patientiam animaduerterint, suapte nunquam a tanta fe-
rocitate sunt cessaturi : quam licet in clerum iam inchoarint,
facile tarnen in alios quoque cum tempore sensim exercere stude-
bunt. A sacerdotibus autem manus suas continuissent, l^vlla ve-
11a nobiiitacis , si gutta Christiani sanguinis, si scintilla naturalis
lionestatis aliqua saltem in eis superfuilset.

Itaque per nobilitatem vestram , per iustitiam , per leges,
per honestatem , per gloriam vestram, per posceritatis laudem ,
per vestram & vestrorum quietem obsecramus, principes atque
magnates clarilsimi, vt clerum defendere pro officio vestro stu-
deatis. Honestissima siquidem erit haec vestra defensio; prirnum
quod iniuriam accipientibus, non sacientibus opem feretis, deinde
quod bominibus contra Iupos, innocentibus contra tyrannos , la-
cerdotibus contra blasphemos, Dei ministris contra latrones: po-
ftremum quod his, a qtiibus tanquum diuinae gratiae cooperato-
ribus & instrumentis , vestra salus non mediocriter pendet : a
sacerdotibus enim baptizati estis, consirmati estis, absoluti estis,
eucharistiae sacramentum sumitis, rem diuinam quotidie auditis,
& sacerdotibus crebro sacrificio peccata vestra delentur, prospe-

ritas

' J ,
loading ...