Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 399
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0255
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL. 399

lefastos se esse gaudeant & exultent. Tantus error,
temeritas, maleuolentia, cupiditas , inuidia, corru-
ptores illos agitant & impellunt, vt quidquid consilio
siro ab ecclesiasticis rapi posse crediderint, perfidiam,
iniustitiam, diuinamque ossensam non metuant, dum-
modo malis moribus ac ratione pessima, voti sui com-
potes effieiantur.

Cum enim vsurpandae rei spes in corde eil:(quam
Cerberus aut Thesyphone suggessit) illico efTundunt
tartareum virus, pientißimisque principibus licere id
suadent, vt minuant, aut tributo grauent sacerdotum
aes , agros, aedes, lacus, vicos & arces, ansam ad ma-
nus facile praeberi, omniaque ex sententia prospere
successura pollicentur. 0 callidum mendacium, o con-
sules probos, quam do6te , quam astute dolum , fal-
laciamque effingunt? Assentatores etenim isti & san-
guisugae omnia se limulant leire,nee quidquam sciunt,
quod quisque in arca habet, id sciunt, & sitiunt, in au-
res optimorum principum susuiTant, totius patriae &
omnis reipublicae iadturam tloccifaciunt , dummodo
Ipli in tuto politi, opibus, magistratu , libertate be-
entur.

Quisquis hac causa principum curias consectatur,
ha quoties subdole blanditur, blande consulit men-
dax, auarus, rumorum & celati indagator, quod in
corde versat, id ad honorem, gratiam, & vtilitatem
priuatam accommodat, de hcnesto , de republica, de
pace, de exterminandis raptoribus, de clero non tru-
cidando , cogitat nihil. Nouimus hoc hominum ge-
nus. Nouimus hanc reipublicae pestem atque perni-
tiem. Nouimus, huiuscemodi. vir, quibus motibus sit
praeditus, bonummalum, malurn bonum esse dicit,
turbat, miscet fasque nefasque, rapax, auarus & in-
uitus, sacrum, profanum , publicum, priuatum iudi-

cat.
loading ...