Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 401
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0257
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
• AD I VN CT A DE IAC. WIMPHEL. 40I

Esto, clerus nonnullis vestrum ( qui saepe paternas
opes, lado, venere, ingluuie, pompa, & omni vani-
tate dissrahitis ) sit abundatitior , an ideo licuit rem
ecciesiasticam vel exigere, vel tributis onerare ?

Erratis longe vos inuidi detra&ores , qui terre-
nas etiam opes, iurisdiftiopem & dominia deblattera-
tis a sacerdotibus esse tolienda , qui ad primam Apo-
stolorum tenuitatem, sine equis, sine thesauris, sine
calceamentis, sine possessionibus, cogitatis ecclesiasti-
cos redigere & detorquere. a) Nescitis ecclesiasticos
bonorum temporalium esse capaces , illaque eis ex
debito non ex eleemosyna pertinere , qui & rationa-
biliter dotati sunt , ne viliores essent antiquae legis
sacerdotibus, qui omnium rerum decimas, oblationes
& primitias iure diuino recipiebant. Itaque possunt
hodie sacerdotes multo aliter viuere ac conuersari,
quam olim Apostoli propter temporum, locorum, alia-
rumque circumstantiarum variam conditionem.

Male ergo vos liuidi susurrones , principibus &
patriae proteffcoribus persuadetis, licere eis res eccle-
siasticas diuino dono excrescentes minuere, obtrun-
care, talliis opprimere. Aut vos alienarn fortunam sa-
stiditis, aut fallb putatis, Christi patrimonium & pe-
'cUttum clericorurn proseftitium a veris dominis eri-
piendum, propterea quod tum diuina clementia, tum
cleri parsirnonia, srugalitafee, bonoque & ordinato re-
gimine illud crescit. Resriguit vetus ille feruor se-
cularium principum, qui ecclesiam magnifice donaue-

runt.

a) Vtique iam Christus apud Matth. 19. ait: centuphnn ncci-
piet>& vitam aeternam pojjidebit. Profefto non sine singula-
ri diuinae prouidentiae consilio Rornanum pontificem bonis
& ditionibus pluribus abundare hodie vidennis: ne scilicet
vel extorris viuere,aut tnutui.s principum dissensionibus im-
plicitus, alienone imperio obnoxius vnquam else debeat. Lor.
loading ...