Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Editor]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776

DOI issue:
Adivncta de Iac. Wimphel.
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26043#0258
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
402 ADTVNCTA DK TAG. WIMPHEL.
runt, necesse est nunc, vt ecclesiastici prudenter tem-
poraüa seruent, quibus ad Christi seruos educandos,
ad sacrificium , ad rem diuinam , ad aedes sacras in-
itaurandas, ad vasa pretiosa, ad omnera cultum & or-
natum amplisicandum, & ad ecclesiarum innumeras
uecessitates quotidje emergentes vti possint.
Cum enim (Aristotele teile) omnium rerum pri-
ma cura esse debeat religionis , sacrisiciiqne diuini,
deinde reipublicae , postremum vero priuatae , si vos
seculares, quae ecclesiarum sunt, quae ad rem diui-
nam attinent, in vsus vestros ( in quos eonuerti ne-
quaquam debent) absumpseritis, futurum eil , a) vt
cum neque vos ipsi, neque respublica bonis ab eccle-
sia receptis, beatior euaserit,sacrosandtam quoque re-
ligionem& omnem Christianum cultum pofteritas sen-
tiat tandem vel minui , vel labefaftari. Non minus
autem ecclesiallicis de republica spirituali, quam secu-
laribus de republica mundana prouidendum eil.
Ceterum in omni regno , in omni republica sunt,
qni opibus abundant, sunt, qui prouentus , praedia ,
thesauros innumeros habent, sunt & pauperrimi, qui
sripem hosiiatim petunt : ergone mendicis iure per-
missum eil, domos potentiorumirrumpere, arcas,gra-
nariaque perfringere & euacuare ? Absit, vt tarn iniu-
sta crudelitas serpat in humanam societatem. Deus
optimus maximus ordinem alium in rebus humanis
sapienter instituit, quo voluit, ob illustriorem huius
mundi ornatum in quouis statu manifesias esse diffe-
rentias, pulchramque distindtionem, vt ordine quodara
diuino ima mediocribus, mediocria summis, pacifice
subesse, ac per temporalem etiam tum auftoritatem,
tum abundantiarn longe ab eis distare videantur. Ita-
que

a) Vere vaticinatur. Lor.
 
Annotationen