Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 403
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0259
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL. 405

que in ecclesiastico statu sunt sacerdotes quidam diui-
tes atque potentes, sunt mediocres, sunt & mendici,
quos ne a vestra quidem exactione üue subsidio puta-
tis esse releuandos.

Abusum denique diuitiarum sacerdotibus impro-
peratis : & vos quoque prouidete, vt quas ab eccle-
sia recepistis decimas,in illius euidefitem defensionem
ac vtilitatem conuertilTe videamini. Non enirn ec-
clesiarum decimas recipere potuistis, vt in proprios
vsus conuerteretis: quodsi sacris initiatus, ecclesiasti-
cis forte bonis abutitur , pretiosisstmum quod habet
pignus, animam scilicet immortalem, iustissimo Deo
interponit: & quoniam impuros mores , slagitiosam-
que vitam sacerdotibus detradlores obiicitis ; quisnara
obsecro in hac misera vita tot laqueis plena, in quo-
cunque statu perfeftus est ? Si vtique zizaniam inter
triticum vt crescat sinere non potestis ; *) ecce sacer-
dos quisque suum iudicem habet; estote vos ipsi de-
latores, astionem pro religionis & morum zelo insti-
tuite: sentietis haud frustra pro virtute & honesto
( cuius tarn feruidi amatores estis) coram iustis iudi*
cibus ecclesiasticis operam vos impendisse.

Est ergone aliud quiddam, quod vobis in clero
displiceat? Nonne sacerdotes sunt, qui vobis spiritua-
lia seminant ? Magnumne est, si a vobis temporalia
sunt recepturi ? Nonne sacerdotes sunt, qui populi ve-
stri frequenter auribus insonant & inclamant : omnis
anima potestatibus sublimioribus subdita sit : Reddite
omnibus debita, cui tributum, tributum, cui ve&igal»
C c ve-

*) Vae hominibus ita sentientibus ! quid Deus agere deberet,
si homines ita de hominibus iudicaut ? Feramus licet, vnu£
alterius infirmitates , & non irascamur fratri, si a resta vir-
tutis via declinauit : sed lugeamus, contristemur , & au»
ftorem omnis boni deprecemur. Lor.
loading ...