Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 404
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0260
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
404 ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL.

vedtigal, cui timorem, timorem, cui honorem, hono-
rem. Et iterum : Subiedti estote siue regi quaii prae-
cellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis. Serui
subditi estote in omni timore dominis,non tantum bo-
nis & modestis, sed etiam discolis? Quid vsque adeo
vel dignitatem velpersonas ecclesiasticas contemnitis?
Nonne & Christus sacerdos fuit? Nonne in clero sunt
priuGpes principumue filii? Nonne apud sacerdotium
suprema dignitas, summusque principatus, qui regiam
quoque celsitudinem transcendit & excellit, nedum
antiquitate, sed & vtilitate, & honore ? Nonne inter
ecclesiasticos principes sunt eledtores dignissimi, quam
excelsam potestatem maximus ille sacerdos Gregorius
V. Germanus, Germanis adduxit in memoriam prisca-
rum virtutum sempiternam ? Nonne & sacerdotes lai-
corum filii sunt: quos si ecclesia non pasceret, nonne
a parentibus .estent alendi ? *) Nonne ob eam causam
optimates prolem quandoque suam sacris faciunt ini-
tiari, & ad ecclestasticum gremium, vnde viuant, ad-
scribi, vt ceteri cohaeredes perpetuo reddantur illu—
striores ?

Male igitur de sacerdotibus sentire videmini, qui
cum Iuda proditore vnguentum & opes a Magdalena,
id est Christianissimis ac deuotissimis olim principibus
in Christum & eins seruos effiisas doletis, quique in-
uidia & auaritia capti , innoeentissimum Christi cle-
rum cogitatis vendere, extinguere, tributis & talliis
opprimere ac onerare. Estote contenti stipendiis ve-
stris, Baptista dixit: Ne speretis gloriosissimos princi-
pes ( quos consilio vestro in quamuis partem ssedbitis)
ecclesiastico thesauro beari. Regibus enim & princi-
pibus.

*) Nonne etiam eines sunt, nonne fratres & sodales vestri ?
quid igitur eines in eines insurgitis ? quare inuidetis sratri
vitam, qua yos ipsi per Dei gratiam fruimini JLor.


.........
loading ...