Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 406
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0262
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
406 adivncta de iac. wimphel.

tas vobis poenas minetur. Conßantienßs quoque syno-
dus in bulla,quam Carolinam appellant. Si neque sura-
mos pontifices, neque sacratisslma concilia, neque Dei
ecclesiam animaduertitis, seueritatem legurn imperia-
lium formidate. Imperatores etenim Christianisslmi
Deo & ecclesiae suae deferentes sanxerunt, vt nulla
communitas, persona publica vel priuata colleftas ,
exacbiones, vel angarias ecclesiis aut ecclesiasticis per-
sonis impouant, quodsi fecerint, & ab ecclefia requi-
siti emendare contemserint, triplum refundant, & ni-
hilöminus banno ^biaceant imperiali. Si quid enim
parsimonia vel prouisione ecclesiastici congessissent, id
in pauperum vsum ministrari, aut colledlum id religio-
nis lucrum existimari debere volebant. Siquidem ec-
clesiarum bmia vsui pnblico spirituali deputanda , &
quicquid ecclesiae consecratur, ad ius pertinere sacer-
dotum probe sciuerunt, nam, etsi laici, cum sint mun-
dani, subire debeant onera reipublicae mundanae, bo-
na tarnen ecclesiarum, quae Dei sunt, obnoxia solum
sunt reipublicae spirituali.

Nec dubitabant imperatores , &sibiipsis, & rei-
publicae vehementer prosuturum, si in templis, quae
ipsi ceterique deuotissimi principes Deo immortali
erexere, diuinus cultus maxime perpetuoque obser-
uaretur, sique sacrificiis & rei diuinae magnisieentius
splendidiore cum apparatu suisset indultum. Credide-
runt enim pientissimi principes , Deum immortalem
magis propitium, beneuolentioremque in eos esse, a
quibus magis veneraretur. Si ergo fideles & boni
consules existimari vultis, persuadete principibus, vt
imperatorum, praesertim Friderici II. & Caroli IF.
leges non transgrediantur, minasque & poenas iila-
rum imprudenter subsannare vos ipsi ne videamini.
Profecto qui priuiiegia sacrofandtis ecclesiis praesti-

terunt.
loading ...