Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 2.1776 [VD18 90369912]

Seite: 407
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776/0263
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ADIVNCTA DE IAC. WIMPHEL. 407
terunt, ea ipsi voluere firma illibataque obseraari :
quodsi etiam humanas ac imperatorias leges abiicitis,
Deum saltem spe&ate, iustitiam colite, honestatem
fouete, adid, quod iusturn & honestum est, princi-
pum animos erudite ; tallias autem, exastiones siue
subüdia laicis a clero praestari , inhonestum & iniu-
stum est, non legitimum, sed legi contrarium est, ne-
qne facile, sed nec possibile qnidem, praeter summae
potestatis consensum.

Quodsi o principes clarissimi , susurrones vestrae
pietati satagunt periuadere, vt neque summos ponti-
fices, neque reges aut imperatores in pretio habeatis,
sed eorum mandata obstinatissime recusetis , spernite
subdolos consultores, nam st eorum suasu, eapitibus
vestris non deferetis , a vobis aut liberis nepotibus-
que vestris, subie&ae tandem plebis obedientiam, iu-
sto Dei iudicio continget auferri. Fugite consules do-
losos, fugite blandos quosdam apostatas, quos neque
ordo, neque status, neque professio, neque integritas,
permittit sese hisce secularibus consiliis , vbi contra
diuinas & humanas leges tra&atur , cum ignominia
propria intromiscere. Cumque o vos optirni princi-
pes audltis, eos etiam, qui dodtrinam aut religionem
prae se ferunt, in ecclesiasticos suo consilio saeuire ,
eorumque bonis inhiare, cogitate illos liuore & inui-
dia, vel adulatione, non refto rationis iudicio duci.
Apostatae enim ex bonis pesstmi & fraudulentissimi quo-
tiens nobis nocere putantrmel sibi lingere videntur.

Cogitate clarissimi principes , neminem vnquam
extitisse, qui ecclesiasticos persecutus, finem suum at-
tigerit cum honore. Ecclesiarum auidam tyrannus
apud inferos visus est; hic aquis est obrutus, illesitu
& squalore carceris interiit, alius equo delapsus, su-
bito extinstus est : sicque ex omni fere natione, ma-
C c 3 ximos
loading ...