Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 419
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0023
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
/

DE IAC. WIMPHELINGO. 419

aeris adeo tenax , vt in sumptus viarum crumenam laxare nou
ausim. Considerare poterant aemuli mei, nili famae meae inui-
derent, & quieti me vno in angulo, vno in sacello templi , in
quo non inepte, sed rite sensim, & hilariter psallitur, sola spe
diuinae mercedis, tot horas ex Dei dono, cum patientia quieice-
re posse, quot ipsi contemplatione opimarum distributionum con-
sueuerunt. Vale cum vxore, & sacrarum legum studia in finem,
cui a Deo destinatus es, referas,ne te, si ad fastum aut opes ini-
que partas abusus fueris, ad impia tartara dimergant. Ex He«
remo Kalend. Nouembr. 1513.

ÜS

« &

Iacobus Wimplielingus Selestensis , Fratribus , qui vrbem
& orbem perambulant, ac fac er dotibus , qui in quatuor, quin-
que, fex, 0B0 , decem ecclesiis, locis, pagis , collegiis, facellis ,
xenodochiis , duitatibus , curas , praebendas , capellanias , vi-
carias , canonicatus, dignitates, pensiones occupant, pauperum
medullam fugant, propter praefentias de ecclefia ad ecclesiam ,
propter corpora de duitate ad duitatem monentur , ecclesias
multas expilant, perfonis Deum laudantibus , & pro animabas
benefatlorum orantibus spoliant, in vna fola vtcunque pfallunt,
salutem & detraUionis finem !

• * *

*

Infamastis inter alia, me vno in loco more vesiro considere
non posse, qui in domo paterna sub magistro Heidelbergensi Lu-
douico Dringenbergio apud scholas triuiales, ab infantia in duo-
decimum aetatis annum permansi. Mortuo tum patre , ( Anno
Christi 1464. 'f) Friburgum missus sub Conrado Sturzel & Io-
anne Keijerspergio, alimentis , & hospitio Kiliani Wolphii philo-
sophiam quadriennio audiui.

Mox vt atrocissima lues scholasticos dispergit, ex amici/Timo-
rum consilio Erfurdiam, quae tum magni nominis erat , adii,

coe-

*) Conf.fascic. II p. iOp,

V
loading ...