Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 420
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0024
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO.

420

coeptum philosophiae studium prosecuturus. Post multos men-
ses a patruo grandaeuo, podagroso, & effoeto, per litteras vo-
cor , qui mihi de beneficio ecclesiastico prouidere cogitabat. Vi-
dens autem, me teneris adhuc viribus , & statura imperfe&iore,
itibet, vt Ersurdiam repetam, quoad denuo me vocet , ac via-
ticum praestat.

Ego in ipso itinere graui morbo laborare coepi, vix Spiram
Vehiculo , & alienis humeris ( quibus ad currum, mensam, &
cubile gestabar) perueui. Accersio Chyrurgicum ; is me a fine
autumni, vsque ad medium Decembris mederi frustra tentabat.
Bona sortuna (imo diuina prouidentia ) diuerterat in hospitium
meum vir quidam do&us, & pius , qui meam imbecillitatem
considerans , sedulo suadet, vt ad praestantiores & medicos &
Chyrtirgicos Heidelbergam proficiscar, persuasitque ; obsequor .
In nani & bigis adducor , viribus ope medicorum & diuino nu-
mine reddor. Quid facerem ? saeuit hyems. Comeatus in (ta-
bularios & medicos absumptus est.

Hortantur hi, quibuscum familiaritatem contraxeram , vt
in eo Gymnasio persisterem ; quod graue mihi erat, patruo iu-
consulto. Cui mox per litteras rem omnem patefeci : is noti
admodum indignatus, gaudere se renuntiat, quod Heidelbergae
quocunque euentu coactus sim permanere. Quippe qui multis
annis illic optimas ( sub optimis neotericis praeceptoribus ) lit-
teras imbiberat: nouumque comeatum vitro transmittit,

Philosophiae studium prosequor. Magisterii lauream nanci-
scor. (Anno Christi 1471.) Ius pontisicium audio ; quod ta-;
men intra biennium fastidire coepi, propter ambages glosiarum,
alio remittentium, vbi materia inuenta minus quandoque institu-
to quadrare videbatur, & quia fere omnia ex vnius hominis vo-
luntate pendere, eisque facile derogari intellexeram, potissimum
autem propter angustiam & penuriam philosophiae & metaphy-
sicae , quarum primitias libaueram, ampliorem medullam inqui-
rens :/parum enim de Deo, de Angelis, de anima , suisque po-
tentiis, de virtutibus, devita, morte, & passione redempto-
loading ...