Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 421
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0025
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO. 421

ris nostri in textibus ex glossis inueniebam : multa vero de eie-
ttione , de praebendis, de dignitatibus , de indicibus , de iudi-
ciis , de postulando, de procuratoribus, de infinitis litium mo-
lestiis, causarumque forensium amfractibus, a quibus ingenium
meum prorsus ( licet de pane lucrando, esse dicerentur ) abhor-
rebat. Didiceram enim adolescens illud Hieronyminianum, sa-
cile contemnit omnia, qui fe femper cogitat moriturum ; nec il-
lud Saluatoris verbum ignorabam : Quidprodeft homini , si to-
tum mundum lucretur.

Ideoque me ad sacras litteras contuli , sidens earum fiudi-
um magni else apud Deum meriti , confisius etiam me patruo
in ea re gratificaturum, aliosque ad earum studium ( sodalita-
te quadam inita ) permoui, & incitaui. Nec hodie in eas lit-
teras incidisse poenitet, aut pudet ; exemplo praestantisfimorum
virorum, Pallantis, Keiser spergii , Eggelingi , lacohi Fabri
Stapulen. Io. Brisgoici , lac. Lempi, vtriusque Pici Mirandu-
lani , & aliorum , qui absque cucullis , Dei amore flagrantes,
huic studio siele dedicarunt. Baccalaureus tandem posit solitos
labores (vti vocant ) sormatus euado. ( Anno Christi 1483. )

Grassari coepit atra lues Heidelbergae, pellit & praeceptores
& discipulos , datur venia cunftis, quo velint, abeundi. Ego pa-
triam inuisio , illic sententias ex pio venerabilium magistrorum
meorum assensu finiturus. Interea temporis vacat munus con-
donandi Spirense. Andreas Brantbachius , insignis theologus
neotericus ex magna in me caritate, mei apud Nemetensiem an-
tistitem (licet absientis, tamen cogniti) facit mentionem.

Pestis vbi in septimo mense deferbuit, Heidelbergam ex iu-
reiurando collegii ( quo me Fridericus optimus princeps do-
nauerat) reuertor. Andreas iubet , vt secum Spiram ad Prae-
sulem pergam. Metuebam ego , me tantis cathedrae laboribus
in tam spatiosa sacra aede , imparem fore , cui fragile corpus ,
vocemque gracilem natura dedisset, Andreas initat , vt sialtem
ad tempus labores illos siubeam : facile aliorum doftissimorum
Heidelbergensium exemplo , qui experientiae , vel (vt aiunt )

pra~
loading ...