Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 422
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0026
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHKLINGO,

422

prafticae causa Spiram ad tempus habitassent, & Heidelbergam
rursum petissent, reuersurus. Cum adhuc vacillarem, Andreas
vt vertis fantor ait “ obsecro te mi Iacobe, vt munus hoc pro
,, tuo saltem honore ampleftaris, quippe qui a competitoribus ( vt
„ tibi impedimento forent ) infamatus es , te non ex legitimis
,, parentibus, sed sace rdote natum esse ,, Rumori huic causam
dedisse reor, quod patruo persaepe ( quod & nepoti meo ad me
familiare est) scribens ob amplissimam largitionem suam pa-
trem ipsum in epistolarum mearum suprascriptionibus vocarem.

Ego aliquantulum stomachatus, ad matris meae honeslisfi-
mae lamam , integritatemque defensandam, ac maculam mihi
salso inustam eluendam , Spiram pergo; cum honestilsinds sa-
cerdotibus atque praelatis , indies iucundidlmam familiaritatem
contraho, quorum ope, vt ob crebras infirmitates, ab onere con-
cionum eximerer, dignum meis meritis sacerdotium consequebar.
Tenens autem in memoria protritum illud Petri Blesensis diste-
rium , extra vniuerfitatem non eft vita ; saepe, fateor, animo
voluebam, quonam pafto, ad Heidelbergensem Academiam re-
uerti polsem , sed tum Ludouicus praesui , tum Georgias Gern-
ntiger praepositus Spirensis in decimum quartum annum me di-
stinebant. ddoccine vna i11 vrbe diu manere non posse ?

Venit interea Spiram Christoph. Vtenhemius, a me sciscitans,
si secum ad solitudinem quandam secedere possem, asserens Io~
anni Keiserspergio &i Fr. Thomae Lamparter, viris Christianis-
simis, suum futurae vitae institutum admodum placere : adstipu-
labar cum gaudio: relegeram enim F. Petrarcham de vita soli-
taria , atque subiiciebam , similis vitae cultores , haud procul a
Maguntiaco in valle Mariae vna conuersari. Audiens id Chri-
ftophorus, rogat, vt omnem illorum conuersationis tenorem ex-
perirer. Descendi: & a patre illorum, cui (ni fallor ) lacobo
nomen erat, quaecunque desomno, de vigilia, de alimentis, de
re diuina, de laboribus, de leftione post prandium , & aliis id
genus sciscitabar, fidelissime imbuebar.

Spiram vix reuersus sum, & ecce Philippus princeps eleftor

man-
loading ...