Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 423
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0027
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO. 423
mansuetissimus decreuerat, in suo Gymnasio lecHones nouas in
oratoria, in poetica, in Graecis litteris (cum legistarum colle-
gio ) instituere, persuasus, me ( quamuis ineptum) adeam
rem inchoandam , nonnihil efficere posse. Quamobrem episto-
larum eius magister Iacobus ( Merboldus, *) vt videtur ) ore, &
Io. Figilius ( alias Wacker ) Vangionum, iam Canonicus, patro-
nus meus, litteris mihi persuadebant, vt Heidelbergam pro tam
sansto negotio (ad quod alioquin inclinatissimus eram ) redirem.

Abeundi Spiram cum fru&ibus percipiendis omni spe adem-
pta , ex permutatione ( duftu Pallantis optimi patris) Heidelber-
gam reuertor,benigniiIimo principi aut reipublicae litterariae tan-
tisper morem gesturus: quoad Chrissophoro Vtenhemio nobis lo-
cum, & viftum ( vti pollicebatur ) temporis cursu prouidere li-
cuisset. Quodsi Spirae ea esset euagandi, fruftusque ex sacerdo-
tiis percipiendi, quae Argentinae est libertas , praebendam me
Spirensem hodie arbitror polsidere: poteram enim vel ex solis sa-
cerdotiorum prouentibus frugalem in Gymnasio traducere vitam.

Cum Heidelbergae diuum Hieronymum, ac alia quaedam in
tertium annum palam interpretor ; Chrissophorus promissi me
commonefacit, litteris vocat, omnia ad solitudinem esse parata
scribit. Argentinam vado , ecclesiamque cuidam necessario aedi-
ficaturo, & iura eius quaedam iuris strepitu defensuro cesfi: equi-
dem nec architeftonicam didici, nec litibus coram tribunali de-
ducendis asfectus fui ; cumque apud Io. Keiserspergium paucis
diebus delitescerem, scribit vtrique nostrum Chrissophorus, se
Basiliensem episcopum esse designatum, me, vt ad se ascendam,
vehementer exhortans.

Keiserspergius admiratus, curnam ( heremo posthabita ) pon-
tificatum desumpserit ( cum hac aetate refraenandi cleri nihil loci
relistum sit ) me obsecrat, vt Argentinae maneam, quoad quar-
tam Gersonis partem reuideam, dispungam, in ordinem digeram,
inuentariumque superaddam , atque calumnias , quibus ipsum
E e qui-

") Vid. Bafil. facr. fine epijcopat. & epijcopor. Bdsil. series
P- 347- ( Brusst. 1658. 8. )
loading ...