Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 424
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0028
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile


424

DE IAC. WIMPIIELINGO.

quidam Augustinianus impudenter assecit, conuellam , & explo-
dam. *) Facile potui gerere morem carissimo praeceptori, qui,
si adhuc superstes esset, & a quodam fratre Thoma deuio , ad
eneruanda sacra concilia Ioannem Gsrfon misere sioccipensum ,
eique caecitatem inustam cognosceret , o quanto zelo ad verita-
tem , sincerissimique viri gloriam tutandam accenderetur ?

Multis postea Chrissophori praesulis litteris accersitus , Basi-
leam ascendo, ssatutaque sijnodalia ( quod inprimis sua pate ii-
tas optabat) colligo. **) Quibus vix sinitis, procuratores mei
ex Argentorato seribunt, me ex gratia apoltolica (de cuius effi-
cacia iam dudum desperaueram ) summissariam quandam ade-
ptum esse. Descendo , chorum visito, paucis tamen diebus. Com-
munis enim omnium fama volabat, Ioannem Burchardnm eius-
dem ecclesiae decanum , in ea praebenda quietem & pacem mi-
hi nequaquam concessurum. Memor adhuc ego, quid praestan-
tissimis iureconsultis, loanni Simler, ac Hieronymo tVeiblinger
ab isto viro contigisset : simul enim a loanne Schutzio fidelisii-
mo meo contra bonos Augustinianos defensore praemonitus,spon-
te templum exeo, patienter cedo iniuriae, vindistam diuinae cen-
surae reseruo.

Ortum fuit eo tempore Bauaricum bellum, timebaturqueHei-
delbergensis obsidio. Blattinus Sturmus ordinis equestris , &
Mathias Paulus causarum forensium patronus, lingulares ami-
ci mei, ex me quaerunt , quidnam agant cum filiis suis , meo
suasu Heidelbergam ante triennium mitsis. Reuocantur ephebi,
qui ne otio, aut lasciuia perirent, ego ipse eos propter bonam in-
dolem admodum mihi caros Friburgum adduco ***) haud breui
tempore ( vti decreueram ) ne ex prauo consortio laeuum biuii
Pythagorici callem (Argentinae nuper ductu Sebaßiaui Brant,

&

*) Vid.fafcicul. I. p. 75. Add. Lambacher Catal. Bibi. ein.
Vindob. p. 269. qui corrigit Fabricium bibi. med. & inf.
Lat. p. 143.

s'*) Vid.fascicul. II. p. 230.

***) Vid .fascicul. II. p. 163. & not. ibici.
loading ...