Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776

DOI Heft:
De IAC. Wimphelingo, illiusque scriptis ulterior pertractatio
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28137#0029
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE I AC. WIMPHELINGO. 425
& optimis multorum ingeniis Sc memoriis deleftabiliter reprae-
sentati ) amplecterentur. Polthac Petrum quoque Sturmium le-
gum st.tdio tradendum, itidem Fnburgum praemitto, *) ac Ar-
gentinensium Episcoporum Catalogo expleto (in quo Erckenbal-
dum Sc Baldum cum vnus sit, duos putaui, exemplarium men-
dis deceptus) Petrum ipsum sequor, eius mores toto anno pen-
siculatim obseruans. Et hodie facile ssefti possem, vt bonorum
ciuium dociles filios , ad Gynanasium aliquod meis sumptibus
adducerem. Scio enim, quanti sit, mollem iuuentam , ab ho-
nestis, mansuetis, pudicis, Deumque timentibus praeceptoribus,
in bonis literis, ac praecipue in praeclaris moribus fideliter edu-
cari.
Visum deinde mihi fuit , haud temere Petrum e Friburgo
transferendum; praemitto illum Argentoratum, breui secuturus.
Vbi assum, rogor non solum a patre , sed & ab aliis optimis ci-
uibus, vt cum Petro liberos quoque suos Heidelbergam addu-
cam. Quo cum aduentaui, efflagitauit rne Pallas humanilsimus,
pauperum & reipublicae pater, aliique dignissimi praeceptores ,
vt contra turpissimum cuiusdam versificatoris libellum, tum,phi-
losophorum , tum sacra neotericorum scripta , & subtililsimas
quaestiones tutari molirer. **) Ego natura facils & exorabilis,
nec ceruicosus, neque iumansiuus, tantis patribus , ac benefafto-
bus cur non pronus obsequerer : cum ad aliorum , qui minus
de me meriti sunt , preces multa prius elucubrauerim , quod
mihi nulla lege, nullo canone, nullo mandato, nullo siatuto, vi-
debam ( nec hodie video ) interdictum ?
Vix opusculo meo contra versificem perfefto cum ad hye-
mandum Heidelbergae me aptassem, exoptans modestissimis prin-
cipibus , virisque omnifariam doctisiimis , pudendum concubina-
tum & Deo molestam sacerdotiorum coaceruationem aspernanti-
bus conuersari: en adelt nuncius , adelt comeatus, en adsunt
E e 2 lit—
*) Vid. safcicul. II. p. 294. not. *)
**) Certe hoc loco iutelligit apologiam suam contra turpem
libellum Philomusi; qua de re fascicul. II. p. 31&-
 
Annotationen