Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 426
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0030
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile

426 DE IAC. WIMPHELINGO.

litterae Caesareae & commentarii, quos instruÜiones curiales ap-
pellant , quibus vrgeor, vt Heidelberga 1'oluam , ac negotium,
quod olim ad Dei gloriam Germaniaeque decus in lucem prodi-
bit, ex voto Caesareae Maiestatis absoluam. *)

Quo ( vt par erat ) vtcunque completo , Bafilienfis antißes
quinas non absque comeatu ad me litteras mittit, obnixius ad-
monens , vt in coenobio opera sua reformato aliquo saltem tem-
pore sanftimonialibus praesini. Argentina itaque deserta ( in qua
nec amici, neque solatia, nec occasiones Deo seruiendi mihi de-
suerunt ) hunc locum episcopo , patrono meo morem gesturus
accesli , **) concionibus, expiatione conscientiarmn, ac re diui-
na casiisiimis virginibus ( quamdiu mihi integrum , Deoque vi-
suni suerit) pro virili inseruitnrus, etiam si mihi nonnulli mona-
chi, aut praebendarum deuoratores, palam & passim slnt gra-
uiter oblocuturi. Boni vero patres, & frugales sacerdotes ex
his facile cognoscent, quibus haud futilibus, haud inconstantis
animi temerariis incentiuis, Gymnahorum aut ecclesiarum modi-
ca ( circa Rhenum ) loca per decem lustra mutarim : sperans,
aemulorum linguas, hac expurgatione comprimendas, ad quam
edendam granis Seneca me impulit , referens : Qui non curat,
quid de Je alius dicat, vel fentiat, aut ssagitiofus eft , aut dis-
solutus.

78. Ad leonem X. pontisicem maximum car-
men iAcoBi wimphelingii contra prodigos in
scorta in tanta pauperum, pullulatorum , & puero- ;
rum expolitorum multitudine: line loco & anno: in
4to. ( In Bibi, ciccid. Friburg.)

Carmen istud elegiacum ad aetatem hanc omnino referendum
esse videtur ; si eorum, quae in eodem narrantur, & quae aeuurn
isthoc praecesserunt, ratio habeatur. Editum autem est,vt manife- ;

stissima

*) Huc pertinent ea, quae paullo post de medulla fanffionis ]
pragmaticae, & gvaimminibus German, nationis Sic. duo- j
bus scilicet IVimphelingii libellis, dicturi sumus.

**) Vid. fajcicul. 11. p. 173.
loading ...