Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 431
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0037
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELmdO.

431

Cum gratia & priuilegio Caesareae Maiestatis.
ln fine : Excusum in inclyta vrbe Argentinensi
per Renatum Beck in aedibus zum Thiergarten, An-
no virginei partus, sesqui tnillelimo XV. XVI. Kal.
Iul. 4to. (Tw Bibi. acad. Frib.) Vid. tabula aeri incisa.

Plura sane sunt , eaque egregia , quae hoc opusculo conti-
nentur.

Initium facit epistola Martini Meyr Cancellarii Moguntini ad
Aeneam Syluimn tum Cardinalem Senensem , postea Pium II.
P. M. an. 1457. scripta, & grauamina decem nationis Germa-
nicae contra sedern Romanam, & querelas de concordatis haud
leniatis exhibens. *)

Martinas Meyr , Cancellarius Maguntini praesulis Domino
Aeneae Cardinali Senenfi , patri optimo S. P. D. Cognoui ex
litteris amicorum te Cardinalem esse creatum. Congratulor &
tibi, qui pro tua virtute digna consecutus es praemia , & mihi,
cuius amicus in ea dignitate constitutus est, in qua me meosque
necelsarios aliquando iuuare poterit. Illud mihi molestum ,
quod in ea tempora incidisti, quae sedern apostolicam asslistura
videntur. Nam Domino meo archiepiscopo frequentes afserun-
tur de Romano pontifice querelae, qui neque Constantiensis ne-
que Basiliensis decreta concilii custodit, neque se pactionibus an-
tecelsoris sui teneri arbitratur, nationemque nostram contemne-
re & prorsus exhaurire videtur. Conslat enim electiones prae-
latorum pa/sim reiici, beneficia dignitatesque cuiusuis qualitatis
& Cardinalibus & protonotariis reseruari. Et tu quidem ad tres
prouincias Teutonici nominis, sub ea formula reseruationem im-
petrasti,quae haftenus insolita est & inaudita. Exspeftatiuae enim
gratiae sine numero conceduntur , annatae litte medii fruttus ,
E e 5 abs-

Quam ediderunt etiam Io. Wolfius in left. memorabil. T. I.
P- 853- Vit. Lud. Seckendorsius in hist. Luth. Lib. I. §■ 2.
add. 4. Melch. Goldassus in polit, imperial. P. XXI11. pag-
I039. & cum obseruationibus quibusdam lac. Frid. Geor-
gi de grauam. nat. Germ. contra sed. Rom, L. I. c, 6. §. 7.
aliique plures.
loading ...