Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 432
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0038
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
432

DE IaC. WIMPHELTNGO.

absque vlla dilatione temporis exiguntur , & plus etiam quam
debeatur, extorqueri, palam est. Ecclesiarum regimina non magis
merenti, sed plus offerenti committuntur , ad corradendas pecu-
nias nouae indulgentiae indies conceduntur. Decimarum exaftio-
nes inconsultis praelatis nostris Tureorum caussa fieri iubentur.
Causae, quae trastandae terminandaeque in partibus fuerant, ad
apostolicum tribunal indistinfte trahuntur : excogitantur mille
modi , quibus Romana sedes aurum ex nobis ( tanquam ex bar-
baris) subtili extrahat ingenio, ob quas res natio nostra quon-
dam inclyta, quae sua virtute suoque sanguine Romanum impe-
rium coemit, fuitque mundi domina ac regina,nunc ad inopiam
redafta, ancilla & tributaria facta est, & in squalore iacens,suam
sortunam, suam pauperiem , multos iam annos moeret. Nunc ve-
ro quasiexsomno excitati, optimates nostri, quibus remediis huic
calamitati obuiam pergant, cogitare coeperunt: iugumque pror-
sus excutere, & se in pristinam vendicare libertatem decreuerunt.
Erit haec non parua iaftura Romanae curiae , si quod cogitant
Romani principes, effecerint. Quantum itaque de tua nona digni-
tate laetor, tantum commoneor & angor , tuo tempore hoc pa-
rari. Sed Dei fortalse alia est cogitatio, & illius prosefto sen-
tentia obtinebit. Tu interim bonum habeto animum, & quibus
repagulis ssuminis impetus coerceri possit, pro tua sapientia
cogitato, & vale optime. Ex Hastbaffenburga pridie Kalendis
Septembris. M. CCCC. LVII.

Sequitur deinde priuilegium impressorium Maxhniliani I
Imp. Renato Beck ciui & chalcographo Argent. concessum.

Io. Guidae disticha quaedam :

Germanos vario deferibens ordine ritus

Siluius Aeneas , res, loca, tempta , vias.

Toxica commiscet feriptis tibi Roma /anendo,

Mellitis noftras & nimis ardet opes.

Ledtor adesto fagax, latet en fub meile venenum,
Laudamur, nostras vt tribuamus opes.

SanStio concilii damnatur Basiliensis,

Quam iuri nixam Francia docta colit.

Epi-
loading ...