Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776

DOI Heft:
De IAC. Wimphelingo, illiusque scriptis ulterior pertractatio
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28137#0051
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE IAC. WTMPHELINGO.

445
miSjChristi oues vbique exjstentes pascere. Pasturam autem eam
eiVe oportet, quae in caulas Domini, hoc eit,in viam salutis,
omnes ( si posiibile sit ) perducere conetur. Conuenit ergo ,
Romanum pontificem magnum sacerdotem curare, vt euange-
lium Christi ( quod est optimum pabulum ) omnibus sincere
praedicetur, vt omnes errores , omnis blasphemia , omnis
plantatio, quam Christus non plantauit, eradicetur , vt pellan-
tur a finibus Christianis impugnatores nostrae religionis , vt
schismata remoueantur, vt bella sopiantur , vt furta, rapinae,
incendia, homicidia, adulteria, ebrietates, crapulae, conten-
tiones, simultates, odia, rixae de medio tollantur , vt pax
& iustitia osculentur , vigeatque concordia, vt honoretur Deus,
& illi laudes atque hymni canantur.
„ Ad remouenda vero schismata, ad blasphemiam, ad bel-
la, ad furta, & cetera ( quae recensuit Aeneas ) flagitia dissua-
denda ipsis summis pontificibus efficacius cooperaturi sunt,non
ephebi, non mulorum duces , non citationum insinuatores ,
sed iuris pontificii, diuinarumque litterarum periti , tum in
concionibus , tum in expiandis , ( in auriculari confeslione )
considentiis: bono nimirum spiritu lexBasiliensium Aecreueratj
tertiam praebendarum partem sacrarum litterarum doftis esse
conferendam. Sciebant enim optimi patres, dostos & exem-
plares theologiae professores ex sacris litteris sanftae Romanae
ecclesiae dignitatem tueri , & plebem ad officium infleftere
polse, sicut Dominus praepositus Gabriel Biel ( ab ingeuioso
theologo loanne Eckio sic vocatus ) in schismate Maguntino
subtiliter scribendo & constanter praedicando accuratissime se-
cit , & extant hodie qui summi pontisicis maximam auftorita-
tem,reuerendissimorum patrum Cardinalium gloriam,ac omnem
libertatem ecclesiasticam , scriptis, lestione, disputationibus ,
piis monitis, concionibus rationabilitnr desendere, extollereque
possent, siquidem hac nostra aetate ad obedientiam , ad pa-
cem , ad virtutes , populus sacra doftrina , piis monitis , se-
cretis consiliis, ac bono vitae exemplo, & concionibus, facilius
F f 4 „ i»-
 
Annotationen