Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776

DOI Heft:
De IAC. Wimphelingo, illiusque scriptis ulterior pertractatio
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28137#0052
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
446 DE I AC. WIMPHELINGO.
inducitur, quam acrimonia, pompa, minis, terroribus , ar-
„ mis aut censuris. Sacrosanftae igitur Romanae ecclesiae, sum-
,, misque pontisicibus non solum in aula , in cubiculis, in penu,
„ in coquina, in pistrino, in equorum carceribus apud Tyberim,
„ sied etiam in aquilone , a diuinarum pontisiciarumque littera-
„ rum cultoribus potest fidelisiime vtilisiimeque inseruiri.
„ Quicquid de aliis sacerdotiis a Roma (quae Aenea teile sa-
,, crarium est veritatis & vnicum religionis domicilium ) actum
,, fuerit, circa tamen illa, quibus animarum cura cohaeret ( vt
,, sunt decanatus & parochiae ) tempestiuissima, circumspestissi-
5, maque per bonos viros , moribus & doftrina probatos, quorum
„ Germania scatet , nedum in gymnasiis , quorum non pauca
3, post Aeneam erefta sunt, prouisio & Deo gratissima, & summis
3, pontificibus maxime decora, animabusque mortalium saluber-
s, rima esse videtur, ne sit populus Domini, sicut oues absquepa-
„ slore. Cum vtique honestius sanftiusque sit, ouibus Christi in
3) Chrilliana vita sideliter inltituendis, de bonis idoneisque pallo-
„ ribns prudenter consulere, quam barbaris & indoctis solum
„ pastorum nomen habituris, de lana, lacie, Cerere, & Bacho,
„ auro , argento, in luxu ac otio pascendis, ex carnali afsectu aut
,, vilis obsequii contemplatione prouidere. Et inuenirentur in Ger-
„ mania non turpium fabularum , sed omnis nobilisiimae philo-
,, sophiae, Christianarumque litterarum , ac iuris pontificii ad-
3) prime docti, sine tamen pensionibus , prouinciam parochiarum
e, studiose regendarum (si vocarentur ) subituri, quibus ad eas
„ alioquin (sicut neque ad canonicatus) nihil loci patere potest.
„ Studii enim aestuantes amore, iuuentutis florem vel in pene-
,, tralibus, vel in mulorum carceribus apud exteros delitescendo
„ ignauiter consumere recusarunt , siquidem eos genius suus a
,, lucro traxit ad virtutem, a diuitiis ad disciplinam, ab otio
,, aut turpi ministerio ad honorificas litteras , quas ad ornatum
., animae, ad conciliandam Dei gratiam , ad aedificationem mo-
,, rum, ad instrustionem simplicium , ad dignitatem sacrosantlae
„ sedis Apostolicae tutandam, ad concionandum, ad patrocinia
„ pau-
 
Annotationen