Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 447
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0053
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. W IMPHELINGO.

447

„ pauperum, ad ministrandam iustitiam , & ad Christianam re-
,, ligionem plantandam accommodatiillmas esse cognorant: quod
„ si ingenio adhuc vegeto discurrerent, si labores rusticos per-,
„ ferrent, si scriptionibus, si gratiis , si reseruatis, si pensioni-
„ bus ( auro quandoque numerato redimendis) intenderent, ad
„ munus indies ecclesiasticum , diuinis laudibus & animarum
,, saluti, summisque pontificibus,ac toti ecclesiae profuturum ste-
„ riles forsitan efficerentur.

,, Cum autem nullum Deo gratius sacrificium sit , rememo-
,, ratione dominicae passionis , si dofii & modesti ad sacrifican-
„ dum prompti praebendas acciperent , si plura sufficientia sa-
„ cerdotia in plures sacerdotes saepius, quam vnus aut pauci sa-
„ crificantes, iuxta veram iusiitiam distributiuam diuiderentur:
,, tum pontifices maximi , Caesareaque maiellas plures sorti-
„ rentur pro sua sallite intercessores , immo & excelsus reue-
„ rendissimorum patrum cardinalium coetus, ac totius ecclesia-
s, sticae dignitatis splendor multorum doftrina excellentium,con-
,, silio , eloquentia, & sapientia felicius in sua celsitudine conser-
„ nari posset. Hoc est( ni sallor ) quod lex concilii Basiliensis
„ intendit, vt euangelium Christi omnibus sincere praedicetur,
,, vt a multis honoretur Deus , vt a multis Deo laudes atque
„ hymni decantentur, hoc est, quod & nos ipsi volumus, vt mul-
,, ti sint,quiDeo seruiant, Deum laudent, singuli in singulis
„ sufficientibus sacerdotiis Deum honorent, atque sacrificent ,
„ vt & summi pontifices & imperatores, totaque ecclesia de il-
„ lo sacrificio ( quo nullum efficacius ) frustum acquirat , ho-
,, stes vincat, p3cem & incolumitatem accipiat, gratiam hauriat,
,, & gloriam consequatur sempiternam. Et quoniam lex illa Ba-
„ siliensis religionem a Romanis acceptam, cupit propagari,
,, diuimim cultum augeri, animarum salutem procurari, officia
„ a sacerdotibus impleri, vltimas voluntates expleri, vitia euel-
,, li, virtutes inseri, non vsque adeo veluti sacrilega vitra Sau-
„ romatas explodenda esse videtur. Lex, inquam , cuius editio-
„ ni inter amplisiimos constantissimosque aljos patres, lulianus
F f 5 » ran'
loading ...